# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2492-2539

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.2492-1.2539. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.2492

Nec minus et Turchi clauduntur in urbe fugaces.
Taliter obsessis populus normannicus illis
Non remanere diu valuit, quia terra, labores
Passa rapinarum, victus alimenta negabat,
Et nuper captis fuerant sua perdita castris.
Milite diviso vitae Buamundus ad usus
Quaerit Ebellonae loca, Castoreaeque Brienus.
Dimissa magna Saloniki parte suorum,
Ad propriae sedem remeavit Alexius urbis,
A Constantino quae sumpsit condita nomen.
Gens redit interea Venetum ratibus reparatis,
Atque requisitam nullis prohibentibus intrant
Urbem Dirachii, quia rarus in urbe manebat
Civis; egestatis disperserat undique cives
Insolitae casus. Remorans ter quinque diebus
Gens studet utilibus vacuare Venetica rebus
Dirachium; sed praesidiis munitio tuta
A duce dimissis, castelli iura negavit.
Hoc non posse capi postquam videre, recedunt,
Audito reditu geniti ducis advenientis,
Ingressique rates, communiter aequore multas
Erexere trabes, et parvae fit modus urbis.
Castro composito de lignis, omnia classis
Instrumenta suae gens provida seque locavit.
Sicque sub aediculis, algenti tempore, contra
Nimbosas hiemes remorantur in aequore tuti.
Iam cedebat hiems, et verni temporis aurae
Spirabant placidae, cum navibus omnibus omnes
Ad Corifum properant. Haec complacet insula cunctis.
Classis Alexinae dux Mabrica venerat illuc.
Inde placet nautis repetenda Venetia multis,
Mutuus ut fieri valeat redeuntibus illis
Abscessus comitum, patriam sic quisque revisat.
Hoc statuunt fieri; Roberti namque regressus
Protrahitur Dimium; diuturna negotia rerum
Absumendarum sunt illis causa suarum.
Tempore Robertus multis intentus in illo,
Praecipuas contra Iordanem bella gerendi
Cura, infectum nil dimissurus habebat.
Propterea Latio non ipse redire volebat.
Iordanis princeps perterritus advenientis
Henrici fama, non armis obviat illi
Ut sese finesque suos tutetur ab illo,
Sed firmae secum componens foedera pacis
Illi se subigit; genitus conceditur obses;
Et cum prole dedit solidorum munera multa.
Hoc, ne privetur dominatus iure paterni,
Fecit, si regi sit ad Apula transitus arva.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
