Latin
Lines 1.328-1.372
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.328-372
Not analysed yet
Melfia Normannis victoribus ut repetatur
Complacet. Hic spoliis collectis gentis Achaeae
Stant aliquantisper tranquilla pace quieti.
Pro numero comitum bis sex statuere plateas,
Atque domus comitum totidem fabricantur in urbe.
Sed quia terrigenis terreni semper honores
Invidiam pariunt, comitum mandata recusant
Quos sibi praetulerant Galli servare feroces.
Indigenam Latii propriae praeponere genti
Dilexere magis. Beneventi principis huius
Nomen Adenolfus; quos forsitan ipse vel aurum
Dando vel argentum, pacti mutare prioris
Compulerat votum: quid non compellit inire
Ambitio census? sanos evertere sensus
Haec valet, ac fidei Agidos dissolvere nexus.
Postquam delatos Dochiani exercitus audit
Partibus in Siculis apices, et de reparandis
Viribus admonitus, Dochianum novit egentem
Auxilio, properat Calabrisque virisque quibusque
Undique collectis, it ad ulciscenda suorum
Corpora, quae campis et aquis inhumata iacebant.
Cum Graecis aderant quidam, quos pessimus error
Fecerat amentes, et ab ipso nomen habebant:
Plebs solet ista Patrem cum Christo dicere passum,
Et fronti digito signum crucis imprimit uno;
Non aliam Nati personam quam Patris esse,
Hanc etiam Sancti Spiramirus esse docebant.
Hi simul ad bellum properant, mens omnibus una,
Vires quas Michael amiserat ut reparentur.
Hunc tamen esse ducem vetat amplius agminis huius,
Imperii sub quo Romani cura manebat.
Contra Normannos quia nullum prosperitatis
Successum obtinuit, iubet Exaugustus ut huius
Officium subeat, Danaos in proelia ducat.
Dicitur hunc victor genuisse Basilius ille,
Qui duce sub Melo Gallos dare terga coegit.
Inde redit Siculas Michael Dochianus ad oras.
Exaugustus eos, quorum sibi tradita cura est,
Taliter alloquitur: «Prudentia vestra virili
Condicione vigens, non vos permittat habere
Cor muliebre, viri. Quae vos ignavia semper
Cogit inire fugam? Memores estote priorum,
Quorum strenuitas totum sibi subdidit orbem.
Hector Achilleis fortissimus occidit armis.
Troia Michaenei ruit ignibus usta furoris.