# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.47-94

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.47-1.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.47

Sola quibus peragi possit via ferre monentur;
Tutor ibi prudens promittitur inveniendus,
Quo duce de Graecis facilis victoria fiat.
Arrectis igitur multorum mentibus ire
Pars parat, exiguae vel opes aderant quia nullae,
Pars quia de magnis maiora subire volebant:
Est adquirendi simul omnibus una libido.
Aggrediuntur iter, sumptis quae cuique videtur
Ferre necesse viam pro viribus ad peragendam.
Postquam gens Romam Normannica transit inermis,
Fessa labore viae Campanis substitit oris:
Fama volat Latio Normannos applicuisse.
Melus ut Italiam Gallos cognovit adisse,
Ocius accessit; dedit arma carentibus armis;
Armatos secum comites properare coegit.
Hactenus insolitas hac tempestate Latini
Innumeras cecidisse nives mirantur, et harum
Casibus extinctae pleraeque fuere ferarum,
Nec fuit arboribus fas inde resurgere lapsis.
Huius portenti post visum, vere sequenti,
Emptis Normannos Campanis partibus armis
Invadenda furens loca duxit ad Appula Melus.
Hunc habuere ducem sibi gens Normannica primum
Partibus Italiae. Gallos tremit Appulus omnis,
Quorum praevalido multi periere rigore.
Turnicii tandem rumor pervenit ad aures,
Qui catapan fuerat Graecorum missus ab urbe
Cui Constantinus nomen dedit editor urbis,
Et Constantinus pariterque Basilius illi
Tunc dominabantur, Gallos venisse feroces
Conductu Meli, qui factus utrique rebellis
Appula Normannos loca depopulanda monebat.
His ita Turnicio fama referente relatis,
Agmina Graecorum propere direxit in hostes.
Non etenim per se certamina prima paravit,
Sed per legatum, cognomen cui Pacianus
Et Leo nomen erat, qui iuxta fluminis undam
Nomine Fertoriilocus est et Arenula dictus
Deduxit secum multos ad bella Pelasgos.
Maii mensis erant aptissima tempora Marti:
Hoc ad bella solent procedere tempore reges.
Fortunaque pari primo pugnatur utrimque.
Auctis militibus comites fuit inde secutus
Turnicius, sed terga dedit victusque recessit.
Conflictu belli Pacianus corruit huius.
Normannis auget validas victoria vires,
Expertis Graecos nullius roboris esse,
Quos non audaces sed cognovere fugaces.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
