Latin
Lines 1.851-1.897
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.851-897
Not analysed yet
Hunc genibus flexis Normannica gens veneratur
Deposcens veniam. Curvatos papa benigne
Suscipit, oscula dant pedibus communiter omnes.
Vocibus ille piis hos admonet ac benedicit,
Conquestusque nimis, quia pacis spreta fuere
Nuncia, defunctis lacrimans pro fratribus orat.
Audito tantae successu prosperitatis
Normannis habitae, non sollicitudine parva
Angitur Argirous; nec enim, vel fraude, vel armis
Posse sibi peragi videt imperalia iussa,
Ut Francos Latio moneat vel cogat abire.
Copia tanta quidem, quibus hi non marte repugnent,
Nec erat Argiroo, nec eos promissa movere
Ut fines alios peterent, vel dona valebant.
Hoc meditans Bari dimissa transfretat urbe.
Ad dominum rediit, populi responsa ferocis
Ordine cuncta refert et belli gesta recentis
Contra Teutonicos. Iam Constantinus amare
Desinit Argiroum, nec, ut ante solebat haberi,
Est iam consilii comes intimus imperialis.
Exilium passus, longo post tempore vitam
Degit in aerumnis, et corporis anxietate
Vesatus misere vitam finisse refertur.
Crescit Normannis animus victoribus ingens,
Iamque rebellis eis urbs Appula nulla remansit.
Omnes se dedunt aut vectigalia solvunt.
Tune comes Unfredus fraterni funeris ultor,
Funesto cunctos fuerant qui participati
Consilio punit; hos truncat, perfodit illos,
Multos suspendit; memorata morte Drogonis,
Parcere vult nulli; iacet alto pectore fixus
Fraternae mortis succensus fornite moeror,
Omnibus horrendus. Multas sibi subdidit urbes:
Solvere Troiam comiti coepere tributum;
Hunc et Barini, Tranenses et Venusini,
Cives Ydrunti famulantur et urbs Acernnti.
Roberto fratri Calabras adquirere terras
Concedit. Iuvenis patiens erat iste laboris,
Vir prudens et habens ad quaeque negotia promtas
Esercenda manus Robertus et ingeniosus,
Semper celsa petens, et laudis amans et honoris.
Si contingebat sibi palma vel arte vel armis,
Aeque ducebat, quia quod violentia saepe
Non explere potest, esplet versutia mentis.
Clarus in eloquto dabat hic responsa repente
Optima consultus; si quis quaerebat ab illo
Consilium, sapienter ei dare noverat illud.