# GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.945-991

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s), Lines 1.945-1.991. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-apulia/guillelmus-apuliensis-fl-1090s/1.945

Non monasterii tamen est eversio facta,
Non extirpatus grex est monasticus inde.
Agmina magna legens castro Robertus in illo,
Carior esse suis coepit, quia strenuus armis
Consilioque sagax. Comes hac regione vocatus
Est et ab his habitus praesertim quos comitati
Sunt equites aliquot: Torstenus dicitur unus,
Alter Arenga, valensque gerenda ad bella Rogerus.
His sibi concessae quaedam dedit oppida terrae.
Appulus hoc princeps infirmans tempore mandat
Unfredus fratri, veniat velociter ad se.
Robertus properat; fratrem dum conspicit aegrum
Compatiens plorat. Solatia magna dat aegro
Adventus fratris, deposcit et advenientem,
Rector terrarum sit eo moriente suarum,
Et geniti tutor puerilis, quem vetat aetas
Rectorem fieri. Frater favet anxius illi,
Et se facturum quae praecipit omnia dicit.
Non infirma valens iam reddere membra saluti
Interit Unfridus. Lacrimans Apulia tota
Flet patiis interitum; patriae pater ille benignus
Hanc placide rexit; vitam decoravit honestas.
Non studuit populum vexare tirannide dira;
Iusticiamque colens, quam laedere, parcere multis
Maluit offensis. Fratres prope praememoratos
Est monasterii Venusini sede sepultus.
Funeris obsequiis Robertus rite peractis
Ad Calabros rediit. Cariati protinus urbem
Obsidet, hac capta reliquas ut terreat urbes.
Interea papae Nicholai forte secundi
Comperit adventum; dimittitur obsidione
Plurima pars equitum, comitatur pars minor illum.
Melfia suscipit hunc; et ibi susceptus honore
Magno papa fuit. Hic ecclesiastica propter
Ad partes illas tractanda negotia venit.
Namque sacerdotes, levitae, clericus omnis
Hac regione palam se coniugio sociabant.
Concilium celebrans ibi papa, faventibus illi
Praesulibus centum ius ad sinodale vocatis,
Ferre sacerdotes monet altarisque ministros
Arma pudicitiae; vocat hos, et praecipit esse
Aecclesiae sponsos, quia non est iure sacerdos
Luxuriae cultor. Sic extirpavit ab illis
Partibus uxores omnino presbiterorum,
Spretores minitans anathemate percutiendos.
Finita sinodo, multorum papa rogatu
Robertum donat Nicholaus honore ducali.

---

William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamapulia.html.
