Latin
1.118 to 1.127
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.118-127
Not analysed yet
I. B. 2. b II . ζ. De concordia Concordia est uirtus conciues et compatriotas in eodem iure et cohabitacione spontanee uinciens. Huius hec sunt officia, ut preclare a Platone scriptum est: Non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria uendicat, partem amici; atque, ut placet stoicis, omnia ad usum hominum creari, homines autem hominum causa generatos esse, uerum est, ut ipsi inter se aliis alii prodessent. Idcirco in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre, deuincire hominum inter homines societatem mutacione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus, tum facile multa multis de iure suo cedendo. Est enim non modo liberale sed interdum etiam fructuosum paulum de suo iure decedere. Nam concordia parue res crescunt, discordia maxime dilabuntur. I. B. 2. b II . η. De misericordia Misericordia est uirtus per quam animus super calamitate afflictorum mouetur. Hec uirtus nichil humani a se alienum putat: aliorum commoda uel dampna sua existimat. Qui autem in calamitoso misericors est sui meminit. Est tamen difficilis cura rerum alienarum. I. B I . De iniustitia Duobus prefatis iusticie generibus totidem contraposita iniusticie genera summopere cauere oportet, scilicet truculentiam et negligentiam. Et est truculentia iniusticia inferens iniuriam, negligentia uero non propulsare iniuriam, cum possit et debeat. Est autem negligentia seueritati contraria; contraponuntur enim defendere et defensionem contempnere. Similiter truculentia liberalitati repugnat; repugnant enim beneficium dare et iniuriam irrogare. I. B I . 1. De truculentia Truculentie cause (sunt) metus, auaricia, ambitio. Metus, cum his, qui nocere alteri cogitat, timet ne, nisi id fecerit, ipse afficiatur incommodo. Auaritia autem, cum iniuriam aggrediuntur, ut adipiscantur ea que cupiunt. Ambitio quoque, id est amor prelationum, multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex comodo estimare magisque uultum quam ingenium bonum habere.