# [Moralium dogma philosophorum] 1.128-146

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.128 to 1.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.128

Est autem in hoc genere hoc molestum quod in magnanimis et rnunificis sepius incidit potencie cupiditas. Magnanimitas autem promptiores facit ad impugnandum, munificentia uero plura dat illis auxilia; unde ex eorum ambitione maius prouenit flagitium. Preterea uerum est illud quod legitur: Nulla fides regni sociis omnisque potestas inpatiens consortis erit. Proh cecus et amens ambitione furor; Nulla fides pietasque uiris, qui castra secuntur, uenalesque manus: ibi fas ubi maxima merces. I.B I .1.a-b. De ui et fraude Diuiditur truculentia in uim et fraudem. Fraus quasi uulpecule, uis leonis uidetur. Vtrumque ab homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore. Totius enim iniusticie nulla capitalior quam eorum qui tum, maxime cum fallunt, id agunt ut uiri boni uideantur. Idcireo numquam te fallant animi fub uulpe latentes. Hispida membra quidem et dure per brachia sete promittunt atrocem animum. Frontis nulla fides; quis enim non uicus habundat tristibus obscenis? I.B I .2. De negligentia Pretermittende autem defensionis, id est negligentie, he sunt cause: aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt, aut suis occupationibus sic detinentur aut odio ita elongantur, quod eos quos tueri debent desertos esse patiuntur. Tucius autem bonum quam malum negligere: bonus tantummodo segnior fit ubi negligas, malus improbior. Tutius quoque locupletem quam calamitosum: omnes enim, quibus res minus secunde sunt, nescio quomodo suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt; magis propter suam impotenciam se semper credunt negligi. In omni autem iniusticia permultum interest, utrum perturbacione animi an consulto fiat iniuria. Perturbatio enim plerumque breuis et ad tempus. Ideo leuiora sunt que repentino motu accidunt, quam ea que premeditata inferuntur. I.C. De fortitudine Fortitudo est uirtus retundens impetus aduersitatis. Huius autem partes sunt quecumque hoc efficiunt; he autem sunt magnanimitas, fiducia, securitas, magnificentia, constancia, paciencia.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
