Latin
1.14 to 1.18
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.14-18
Not analysed yet
Prudentiam sequitur iusticia. Sed eius officium duo affectus, scilicet timor et cupiditas, et due fortune, scilicet aduersitas et prosperitas, prepediunt. Sit enim aliquis quem sapientia sua dignum beneficio tuo faciat, sit etiam alius dicens tibi quod si illum sapientem tibi adiungas, incurres odium potentis alicuius: ecce timor ab offitio iusticie faciet te cessare. Rursus sit aliquis erga quem debeam esse munificus, tunc si cupio feruare quod habeo, uel quia utile mihi uideo, uel quia non facile recupero, cupiditas iusticie obuiat. Iccirco iusticiam duabus columpnis fulcire oportet, scilicet fortitudine contra timorem (et aduersitatem) et temperantia contra cupiditatem (et prosperitatem). [[In fortunis patens (est) quia prosperitati opponenda est temperantia, fortitudo aduersitati; aliter enim illa extolleret, (hec deiceret)]]. I. A. De prudentia Prudentiam diximus ese discretionem rerum bonarum et malarum et utrarumque. Hec namque uirtus discernit bona a malis et bona ab inuicem, mala ab inuicem. Hec quidem, cum sua ui nos trahat, sub honesto continetur. Omnes (enim) trahimur et ducimur ad cognitionis cupiditatem, in qua excellere pulcrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe. Huius partes sunt prouidentia, circumpectio, cautio, docilitas. I. A.1. De prouidentia Prouidentia est presens notio futurum pretractans euentum. Huius offitia sunt ex presentibus futura perpendere, aduersus uenientem calamitatem consilio premunire. Neque enim quod ante occulos situm est sufficit intueri: rerum exitus prudencia metitur. Illud quidem ingenii est ante constituere quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit, cum quid euenerit, nec committere ut aliquando dicendum sit: non putarem. Consiliatoris autem debet esse, ne homo felicitati sue credat, efficere, stultam fiduciam semper permansure potencie illi excutere, docere etiam omnia mobilia esse, que dedit casus, et maiore cursu fugere quam ueniunt, nec hisdem gradibus, quibus ad summum uentum est, retroiri, sed inter maximam et ultimam fortunam nichil interesse.