# [Moralium dogma philosophorum] 1.19-27

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.19 to 1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.19

Sed falsi amici pro consilio adulationem afferunt et una eorum (est) contentio, quis blandissime fallat. Ex quo innumerabilia ueniunt peccata, cum homines inflati oppinionibus turpiter irridentur. Vnde poeta: Nichil est quod credere de se non possit, cum laudatur diis equa potestas. Tales enim nos esse putamus ut iure laudemur. Idcirco multi ignorauere uires suas et dum credunt se tam magnos quam audiunt, attraxere superuacua bella et in discrimen peruentura. Exemplum adulantium blande fallentium et ueri consiliatoris sit istud. Medorum rex Xerxes grecis bellum indixit. Cui familiarium alius dicebat grecos nuntium belli non expectaturos sed ad primam aduentus famam terga uersuros; alius dicebat Gretiam non uinci sed obrui mole exercitus; alius timendum esse ne urbes desertas et uacuas inuenirent: non habiturum regem ubi tantas uires exercere posset; alius dicebat uix illi rerum naturam sufficere: angusta esse classibus maria, militibus castra, explicandis copiis equestribus campestria, uix patere celum sagittis. Dum in hunc modum regem nimia existimatione sui furentem concitarent, dixit Demaratus: Multitudo ista, que tibi placet, tibi metuenda est. Verum est enim immodica numquam posse regi; nec diu durare potest quod regi non potest. Nichil tam magnum quod perire non possit. Acciderunt que dixit Demaratus. Ex quo apparet plus prouidentie inesse ueris consiliatoribus quam assentatoribus. I.A.2. De circumspectione Circumspectio est contrariorum uitiorum cautela. Huius officium est frugalitatem sic seruare quod auaritie fuga dissipationem non incurrat, sic a temeritate recedere quod in timorem non cadat. Huius officium persuadebat qui dicebat: Omni custodia serua cor tuum. Dicturus enim custodia premisit omni, ne hinc hostibus fores claudas et aliunde aditum pandas. I.A.3. De cautione Cautio est discernere a uirtutibus uitia uirtutum speciem preferentia. Ad offitia huius ducit Ysidorus dicens: Quedam uitia uirtutum speciem preferunt, unde perniciosius suos sectatores decipiunt, quia se sub uelamine uirtutis tegunt. Nam sub pretextu iusticie crudelitas agitur et remissa segnicies mansuetudo creditur. Et Cicero: Nulle sunt occultiores insidie quam hee que latent in similitudine offitii. Nam troianus equus idcirco fefellit, quia formam Minerue mentitus est.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
