# [Moralium dogma philosophorum] 1.321-342

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.321 to 1.342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.321

Inscitia est enim aduersus stimulum ut calces, quia asperum medicum intemperans facit. Neque ulla res tam facilis, quin difficilis sit, quam inuitus facias. I.D. De temperantia Temperantia est dominium rationis in libidinem et alios motus inportunos. Hec quidem uirtus totius uite ornatus omniumque perturbationum sedatio. Hanc uirtutem persuadet poeta dicens: Sincerum (est) nisi uas, quodcumque infundis acescit. Sperne uoluptates! Nocet empta dolore uoluptas. Semper auarus eget; certum uoto pete finem! Inuidus alterius rebus macrescit opimis. Qui non moderabitur ire, infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens. Ira furor breuis est. Animum rege! Qui nisi paret, imperat; hunc frenis, hunc tu compesce cathena. Huius uirtutis partes sunt que in fedis motibus dominantur. He autem sunt modestia, uerecundia, abstinentia, honestas, moderantia, parcitas, sobrietas, pudicitia. I.D.1. De modestia Modestia est cultum et motum et omnem nostram occupationem ultra defectum et citra excessum sistere. De hac dicit poeta: Est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. In cultu obseruandum est quod a forma remoueatur omnis uiro non dignus ornatus. Malus enim ornatus exterior male composite mentis nuntius est. Adhibenda est autem mundicia non odiosa neque exquisita nimis tantumque fugiat aggrestem et inhumanam negligentiam. Motus autem alius corporis, alius animi. In corporeo cauendum est ne in tardationibus adeo molli gressu utamur, ut pomparum ferculis similes esse uideamur, aut in festinationibus non suscipiamus nimias celeritates. Que cum fiunt, anelitus mouentur, uultus mutantur, ora torquentur; ex quibus magna significatio fit non adesse constanciam. Motus autem animorum duplices sunt: cogitacio rationis et appetitus uoluntatis. Cogitacio in exquirendo uero exercetur, appetitus impellit ad agendum. Curandum igitur est ut ratio presit, appetitus obtemperet. Si enim non pareant appetitus rationi, cui sunt subiecti lege nature, non modo animi perturbantur sed etiam corpora. Licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum qui aut metu commoti sunt, aut nimia uoluptate gestiunt; quorum omnium uultus, uoces, motus, status mutantur. Nam ire stimulis accessum cor palpitat, corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, exasperantur occuli et nequaquam recognoscuntur noti. Verum est enim illud poete: Deprendas animi tormenta latentis in egro corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque inde habitum facies.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
