Latin
1.343 to 1.360
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.343-360
Not analysed yet
Ex quibus intelligitur appetitus omnes contrahendos et sedandos. Occupationes autem pro diuersitate morum, etatum, negotiorum uarie sunt. Quemadmodum enim in corporibus magne sunt dissimilitudines, cum alios uideas uelocitate ad cursum, alios uiribus ad luctandum ualere, sic in animis maiores sunt morum uarietates. Quibusdam enim inest lepos, id est fandi urbanitas, his hilaritas, illis seueritas; alios autem uides callidos ad celandum, dissimulandum; sunt alii simplices et aperti, qui nichil ex occulto, nichil insidiis agendum putant, ueritatis cultores, fraudis inimici. Quid enumerem per singula? Mille hominum species et rerum decolor usus, uelle suum cuique est, nec uoto uiuitur uno. Quot homines, tot sentencie, suus cuique mos. Ad quas igitur res erimus apti, in his potissimum occupati simus. Et quamuis sint grauiora alia atque meliora, tamen nos studia nostre regule metiamur. Verbi gratia: si debilis est corpore, ingeniosus et uiuacis memorie, non miliciam sed studium litterarum sectetur; si autem ualidus et hebes, militiam non studium litterarum. Neque enim attinet nature repugnare, nec quicquam sequi quod assequi nequeas. Si uero necessitas nos detruserit ad ea que nostri ingenii non erunt, omnis cura adhibenda est ut ea, si non decore, saltem parum indecore faciamus; nec tam enitendum est ut bona, que nobis data non sunt, sequamur, quam ut uitia fugiamus. Etatum propria compendiose pandit poeta his uerbis: Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo signat humum, gestit pari(bus) colludere et iram colligit et ponit temere et mutatur in horas. Inberbis iuuenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in uitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus prouisor, prodigus eris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. Conuersis studiis etas animusque uirilis querit opes et amicitias inferuit honori, commisisse cauet quod mox mutare laboret.