# [Moralium dogma philosophorum] 1.361-388

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.361 to 1.388. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.361

Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod querit et inuentis miser abstinet et timet uti, uel quod res omnes timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, inhers auidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum. Ideo autem laudat preteritos, presentes despicit annos, quia in nostra uita est continuum detrimentum. Quod alibi monstrat idem poeta dicens: Dampnosa quid non imminuit dies? Etas parentum, peior auis, tulit nos nequiores, mox daturos progeniem uiciosiorem. His ita se habentibus, adholescentis sit officium maiores natu uereri atque ex his deligere probatissimos, quorum consilio nitatur. Ineuntis enim etatis inscitia senum regenda est prudentia. Dum enim animus in dubio est, paruo momento huc et illuc impellitur. Ineunte enim adole(sce)ntia maxima est inbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus uite degende constituit quod maxime adamauit. Itaque ante implicatur aliquo certo cursu uiuendi quam potuit, quod optimum esset, iudicare. Ideo iuuenis sit officium tamquam in speculo uitas omnium inspicere atque ex aliis sibi exemplum sumere. Bonum est enim in alieno malo fugienda intueri. Maxime autem hec etas a libidinibus arcenda est, iuxta illud: Breue sit quod turpiter audes; quedam cum prima resecentur crimina barba. Exercenda est etiam in labore animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in ciuilibus officiis ualeat industria; unde poeta: Angustam, amice, pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat. Et alibi: Nunc te melioribus offer! Quo semel est inbuta recens seruabit odorem testa diu. Et alius poeta dicit: Vdum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri fingendus sine fine rota. Atque etiam cum relaxare animos et dare uoluptati uolent, caueant intemperantiam, meminerint uerecundie; quod erit facilius, si ludo suo maiores natu uelint interesse. Ludo enim et ioco uti licet, sed sicut sompno et quietibus ceteris, tum scilicet, cum seriis rebus satis fecerimus. Neque enim facti sumus a natura ad ludum sed ad seueritatem.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
