# [Moralium dogma philosophorum] 1.37-42

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.37 to 1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.37

I.B.2. De liberalitate Liberalitas est uirtus beneficiorum erogatrix, quam eandem pro affectu benignitatem, pro effectu beneficientiam dicimus. Hec uirtus in tribuendo et retribuendo tota consistit. I.B.2.a I . De beneficiis tribuendis In tribuendo caue ne sis durus. Quis enim hominum contentus fuit aut leuiter rogari, aut semel? Quis, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem non abduxit, uultum auertit, occupationes simulauit? Eodem animo beneficium debetur quo datur, et ideo non est negligenter dandum; sibi enim quisque debet quod a nesciente accepit. Nemo autem libenter debet quod non accepit sed extorsit. Secundo caue dilationem. Errat qui sperat responsurum sibi quem dilatione lassauit, expectatione torsit. Ingratum est beneficium quod diu inter manus dantis hesit. Proximus est enim neganti qui dubitauit: qui tarde fecit diu noluit. Tantum gratie demis, quantum more adicis. Cum roganti suffundatur rubor, qui hoc remittit, multiplicat munus suum. Optimum est enim antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi. Non tulit gratis qui, cum rogaret, accepit; nulla enim res carius constat quam que precibus empta est. Nam molestum uerbum et honorosum et dimisso uultu dicendum: rogo. Victurum autem est beneficium quod obuiam uenit. Gratius est quod de facili quam quod de plena manu sumitur, quia actori detrahit quisquis post illum rogandus est. Nichil eque amarum quam diu pendere; equiore animo quidam ferunt prescindi spem suam quam trahi. Tercio caue ne beneficium obsit his quibus uidetur benigne dari uel aliis. Qui dant cuipiam quod obsit illi, non benefici neque liberales, sed pernitiosi assentatores iudicandi sunt. Sunt autem multi cupidi glorie, qui eripiunt aliis quod aliis largiantur. Id autem tam abest ab officio, ut nil magis sit officio contrarium. Ille ambitioni dedit, non mihi. Ea igitur utamur liberalitate que prosit amicis, noceat nemini.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
