# [Moralium dogma philosophorum] 1.389-402

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.389 to 1.402. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.389

Nimirum sapere est abiectis utile nugis et tempestiuum pueris concedere ludum. Ludus enim genuit trepidum certamen et iram, ira truces inimicitias et funebre bellum. Duplex est omnino iocandi genus: unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Viri uero officia ea sunt que superius poeta numerauit, in quibus nil est aliqua lege corrigendum. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitaciones uero animi augende uidentur. Numquam enim quisquam ita bene subducta ratione fuit, quin res, etas, usus semper aliquid adportet noui: ut illa que credas te scire nescias, et que tibi putaris prima in experiendo repudies. Danda est etiam opera ut amicos et iuuentutem consilio iuuent. Nichil autem magis cauendum est senectuti quam ne desidie se dedat. Alioquin dicetur illi: Inuidiam placare paras uirtute relicta? Luxuria uero cum omni etati turpis, tum senectuti fedissima est. Si enim libidinum accessit intemperantia, duplex malum est. Ipsa enim senectus dedecus concipit et intemperantia(m) iuuenum inpudentiorem reddit. Verum est enim quod scriptum est: Velocius et citius nos corrumpunt exempla domestica. Dociles imitandis turpibus et prauis omnes sumus. Negotiorum quoque diuersa sunt offitia. Prelati quidem officium est estimare se gerere personam ciuitatis, retinere decus, seruare leges, meminisse eas esse commissas fidei sue. Priuati autem officium est pari iure uiuere cum ciuibus, non nimis summissum nec nimis se efferentem, uelle in re puplica tranquilla et honesta. Caueat autem ne in eum cadat illud poete: Semper in ciuitate quibus opes nulle sunt bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, noua exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student. Peregrini officium est nil preter suum negotium agere, nichil de alio inquirere. Sordidum est eorum officium qui emunt a mercatoribus quod statim uendant. Nichil enim proficiunt nisi admodum mentiantur, nec uero est quicquam turpius uanitate. Idcirco res familiaris queri debet questibus a quibus abest turpitudo, conseruari autem parsimonia. Nullus enim tantus questus est quam quod habeas arcere. Sic tamen queri debet ut imitemur eum de quo legitur: Demetrius noster sic uiuit, non tamquam omnia contempserit, sed tamquam habenda aliis permiserit. Medicina, architectura honeste sunt his quorum ordini conueniunt. Mercatura, si tenuis est, sordida putanda est; sin magna et copiosa, multa undique apportans, multis sine uanitate impartiens, non est admodum uituperanda. Agricultura nichil melius, nichil uberius, nichil homine libero dignius. Hanc laudat poeta his uerbis:

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
