# [Moralium dogma philosophorum] 1.403-428

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.403 to 1.428. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.403

Beatus ille qui procul negotiis, ut prisca gens mortalium, paterna rura bobus exercet suis, solutus omni fenore. I.D.2. De uerecundia Verecundia est in gestu et uerbo honestatem seruare. In compositione namque corporis nostri magnam rationem uidetur habuisse natura. Figuram enim nostram, in qua est honesta species, in aperto posuit, partes autem ad necessitatem nature datas ideo abdidit, quia deformem aspectum habiture erant. Hanc diligentem fabricam nature imitata est hominum uerecundia. Que enim natura occultauit, ea remouent ab occulis omnes sanam mentem habentes; dant etiam operam ut quam occultissime pareant necessitati. In uerbis quoque seruanda est uerecundia. Quarum enim partium usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus suis nominibus apellant. Viciosum est etiam in re seuera delicatum inferre sermonem. Cum college in pretura Pericles et Sophocles de communi officio conuenissent et casu formosus puer transiret, dixit Sophocles: O Pericle, pulcrum puerum! Respondit Pericles: Pretorem, Sophocle, decet habere non solum manus sed etiam occulos continentes. Si Sophocles in conuiuio idem dixisset, iusta caruisset reprehensione. De hac uerborum uerecundia docet poeta dicens: Tristia mestum uerba decent uultum, iratum plena minarum, ludentem lasciua, seuerum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram aut ad humum merore graui deducit et angit. Post effert animi motus interprete lingua. Si dicentis erunt fortunis absona uerba, romani tollent equites peditesque cachinnum. Intererit multum, Dauusne loquatur an heros, maturusue senex an adhuc florente iuuenta feruidus, an matrona potens an sedula nutrix, mercatorne uagus cultorne uirentis agelli. Quartum uero officium tradit ubi dicit: Archanum neque tu scrutaberis ullius umquam. Quintum uero statim cum subdit: Commissumque teges, et uino tortus et ira. Quid de quoque uiro (et) cui dicas sepe uideto!

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
