# [Moralium dogma philosophorum] 1.43-47

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.43 to 1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.43

Quarto caue ne beneficium maius sit facultate tua. Inest enim in tali liberalitate cupiditas rapiendi, ut ad largiendum suppetant copie. Quinto caue exprobrationem. Lex enim beneficii (est) inter duos quod alter statim debet obliuisci dati, alter memor esse accepti. Numquam data uir bonus cogitat, nisi ammonitus a reddente. Multum obligauit qui accipere se putauit, cum daret; dedit tamquam recepturus, recepit tamquam non dedisset. Graues autem exprobratores et leues, quos paulo post sui muneris penitet, gratiam omnem corrumpunt. Quibus dicitur: O superbia, nichil a te accipere libet; quicquid das corrumpis. Sexto caue maliciosam astuciam inficiandi. Dixit Antigonus cinico petenti talentum plus esse quam cinicus debeat petere; petenti uero nummum respondit minus esse quam regem opporteat dare. Ecce maliciose negabat; nam posset dare talentum quia ipse rex erat, uel nummum qua ille cinicus. Melius Alexander qui, cum daret ciuitatem cuidam dicenti non conuenire ciuitatem humili fortune sue, respondit: Non quero quid te opporteat accipere sed quid me dare. Septimo caue de ingrato querelam facere. Meliorem facies ingratum ferendo, peiorem conquerendo. Dubiam uerecundiam uox conuitiantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam uidetur, timet; deprehensus pudor emittitur. Non est ille qualem sperauimus: simus quales fuimus, ei dissimiles. Ingratus est aduersus unum beneficium: aduersus alterum non erit; duorum oblitus est: tercium in eorum que exciderant memoriam reducet. Que ratio est exacerbare eum in quem magna contuleris, ut ex amico fiat inimicus? Sis munificus in dando, non acerbus in exigendo. Nam cum altius iniurie quam merita descendant, quid expectat qui offendit, dum obligat? Officium itaque liberalitatis est omni petenti dare, deos imitari. Si deos imitaris, da etiam ingratis; nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria. Dii, rerum omnium optimi actores, ignorantibus beneficia dare incipiunt, ingratis perseuerant. Non cessant dii beneficia congerere, unam sortiti intencionem, scilicet prodesse. Imitemur illos: demus etiam si multa in irritum data sunt. Ingratus est: non mihi fecit iniuriam sed sibi. Nam gratum semper beneficium delectat, ingratum semel. Non est magni animi beneficium dare et perdere, perdere autem et dare magni animi est. Hec est uirtus dare beneficia non utique reditura. Malim non recipere quam non dare. Qui non dat, uitium ingrati antecedit, et beneficium accipere est libertatem uendere. Ideo si promittis indigno, da non tamquam munus, sed dictum tuum redime.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
