# [Moralium dogma philosophorum] 1.48-50

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.48 to 1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.48

Quamuis autem omni petenti dare debeas, tamen in beneficio habendus est delectus dignitatis. In quo spectandi sunt mores eius cui datur et animus erga nos et cohabitacio et uite societas et ad nostras utilitates officia ante collata. Etiam si non uiuitur cum perfectis sed simulacra uirtutis habentibus, neminem puto negligendum in quo aliqua significatio uirtutis appareat. Colendus est maxime quisque in quantum lenioribus uirtutibus, modestia scilicet et temperantia, ornatior erit. Nam fortis animus plerumque feruentior est in non sapiente. Primum illud est in officio, ut a quo plurimum diligimur, ei plurimum tribuamus. Multa enim faciunt multi repentino impetu animi, quasi quodam uento incitati; que beneficia eque magna non sunt habenda atque ea que considerate delata sunt. Iterum alia causa est eius qui calamitate premitur, alia eius qui res meliores querit nullis suis rebus aduersis. Propensior enim benignitas debebitur in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate. In his tamen, qui altiorem gradum ascendere uolunt, omnino restricti esse non debemus. Iterum melius apud bonos quam apud diuites puto collocari beneficium. Nam qui locupletes sunt obligari beneficio nolunt, sed cum acceperint beneficium quamuis magnum, beneficium se dedisse arbitrantur, aut aliquod a se expectari suspicantur. Item si malo opulento benefacias, in illo uno aut forte in eius familia manet gratia; si autem inopi et bono, omnes inopes boni presidium sibi paratum uident. Et cum inopi bono benefacias, spectatum se, non suam fortunam putat. Ideo si in contentionem ueniet res, sequere Temistoclem qui ait: Malo uirum qui peccunia egeat, quam peccuniam que uiro. Dabimus munera non superuacua: mulieri non dabis arma militaria. Dabimus munera non exprobratura cuique suum morbum: ebrioso non dabis uina. Munera duratura queramus, quia numquam ammonere debemus; munera non tam pretiosa quam rara. Hactenus hec ad tribuentes.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
