Latin
1.480 to 1.494
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.480-494
Not analysed yet
II. De comparatione honestorum Restat secundam questionem, eam scilicet que est de comparatione honestorum, pertractare. Cum ad cognitionem prudentia, relique uero tres ad actionem pertineant, cognitioni anteponenda est actio. Hoc autem sic probari potest. Sit enim aliquis uehementer cupidus in cognoscenda rerum natura. Huic, dum contemplabitur res cognitione dignissimas, subito nuntiet aliquis discrimen patrie cui opitulari ipse possit: nonne omne studium suum abitiet, etiam si estimet (se) posse numerare stellas et mundi magnitudinem metiri? Prudentia ergo posterior est tribus reliquis. In tribus autem preferenda est temperancia reliquis duabus. Temperancia enim regit homo se ipsum, fortitudine et iusticia familiam et ciuitatem. Sed melius est homini dominium sui quam externum, secundum illud poete: Latius regnes auidum domando spiritum, quam si Libiam remotis Gadibus iungas et uterque Penus seruiat tibi. Si uis omnia tibi subicere, te subice rationi. Multos enim regis, si ratio te rexerit. Nichil enim homini bonum sine se bono. Numquam amore aliarum uirtutum contra temperantiam agendum est. Sunt enim quedam ita feda, ut nec causa conseruande patrie facturus sit ea sapiens, que etiam dictu obscena uidentur. Inter duas autem melior est iusticia fortitudine. Magnitudo enim animi, si a communitate humana sit remota, feritas quedam erit et inmanitas. In ipsa autem iusticia sunt gradus officiorum: prima enim diis inmortalibus debentur, secunda patrie, tercia parentibus, reliqua deinceps gradatim. III. De utili Hactenus pars honestatis confecta est. Hoc autem quod nunc agimus, id ipsum est quod utile dicitur. Vtile est quod propter fructum est expetendum. Hoc autem in bona animi et bona corporis et commoda fortune quidam distribuunt. III. A. De bonis animi Animi uero bona in scientias et uirtutes disperguntur, de qui�bus, agentes de honesto, diseruimus.