# [Moralium dogma philosophorum] 1.495-521

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.495 to 1.521. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.495

III.B. De bonis corporis Corporis bona sunt ut pulcritudo, nobilitas, uelocitas, robur, magnitudo, ualetudo. Que sepe plus incommodi quam fructus afferunt, dum bonos mores iuxta illud poete inuertunt: Rara est concordia forme atque pudicitie. Nobilitas quoque plus ignominie quam laudis degenerantibus solet afferre. Quanto enim uita maiorum preclarior, tanto posteriorum socordia flagitiosior. Et profecto ita res se habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est; neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Qui autem demissi in obscuro uitam agunt, si quid deliquere, pauci sciunt: fama atque fortuna eorum par est. Sic e contrario: Omne animi uitium tanto conspectius in se crimen habet, quanto qui peccat maior habetur. Quod si ueram requiris nobilitatem, audi poetam: Nobilitas sola est atque unica uirtus. Prima mihi debes animi bona. Quis enim generosum dixerit hunc qui indignus genere est, preclaro nomine tantum insignis? Miserum est aliorum incumbere fame. Malo pater tibi sit Tersites, dum modo tu sis Eacide similis uulcaniaque arma capessas, quam te Tersite similem producat Achilles. Quodsi in hac nobilitate aliquis fructus est, profecto is est quem monstrat philosophus his uerbis: Optima hereditas a patribus traditur liberis, omni patrimonio prestantior, gloria uirtutis et rerum gestarum, cui dedecori esse nefas iudicandum est. In aliis autem corporis commodis quis fructus est homini? quem in eisdem bestie preeunt. Non enim elefantes mole, tauros robore, tigres uelocitate prehibitis. Mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula. III.C. De bonis fortunae Fortune autem bona sunt ista: opulentia, prelatio, gloria. III.C.1. De opulentia Ad opulentiam referuntur predia, clientele, peculium, thesaurus, ornatus. III.C.1.a. De praediis In prediis edificia et agri numerantur. Cauendum est autem, si ipse edifices, ne extra modum sumptus prodeas. Obseruanda autem in edificando mediocritas.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
