# [Moralium dogma philosophorum] 1.60-66

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.60 to 1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.60

Duo sunt genera largorum, quorum alteri dissipatores, alteri liberales. Dissipatores, qui epulis et muneribus histrionum et lenonum peccunias profundunt, quarum memoriam aut breuem aut nullam omnino sunt relicturi. Liberales, qui suis facultatibus aut captos a predonibus redimunt aut amicos in filiarum collocatione iuuant uel in alia re querenda uel augenda. Beneficientia opere exercetur iuuando consilio, defendendo in causis eloquio. Sed ammonendi sunt, cum iuuare alios uelint, ne alios offendant. Sepe enim aut eos ledunt quos non debent, aut eos quos non expedit. Si inprudentes, negligentie est; si scientes, temeritatis. Vtendum est excusatione aduersus eos quos inuitus offendas, quare aliter facere non potueris, ceterisque offitiis id quod uiolatum est, recompensandum erit. Sed cum ex acusatione et defensione constet causa, laudabilior est defensio; sed tamen accusatio persepe probata, quam tamen semel et non sepe suscipere debemus. Duri enim hominis, uel potius uix hominis, uidetur esse periculum capitis inferre multis. Sordidum etiam est ad famam committere, ut accusator nomineris. Diligenter quoque tenendum est, ne innocentem iudicio capitis arcessas quod absque scelere nequit fieri. Nam quid tam inhumanum quam eloquentiam ad salutem hominum datam ad bonorum perniciem conuertere. Iudicis est semper uerum sequi, patroni non numquam ueri simile, etiam si minus sit uerum, defendere. Omnes autem, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia uacuos esse decet. Haut facile animus uerum prouidet, ubi illa officiunt. Nam iudices sepe propter inuidiam adimunt diuiti et propter misericordiam addunt pauperi. Deponit autem quisque personam amici, cum induit personam iudicis. Curandum est etiam ne, tamquam in suam possessionem uenerit sermo, excludant alios, sed cum reliquis in rebus, tum in sermone communi uicissitudinem non iniquam putent. Videant etiam ne sermo uitium indicet inesse moribus; quod solet euenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut maledice aliquid dicitur.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
