Latin
1.67 to 1.86
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.67-86
Not analysed yet
Curandum est etiam ut eos, cum quibus sermonem conferamus, et uereri et diligere uideamur. Obiurgationes non numquam incidunt necessarie, in quibus utendum est et uocis contencione et uerborum grauitate acriore. Id agendum est etiam ut ea facere non uideamur irati, sed ut ad urendum et secandum sic ad hoc genus castigandi raro et inuiti ueniemus. Sed tamen ira procul absit, cum qua nil recte, nil considerate fieri potest. Illud etiam acerbitatis quod habet obiurgatio significandum est causa illius, qui obiurgetur, esse susceptum. In illis etiam contencionibus que cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, rectum est grauitatem retinere, iracundiam pellere. Que enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, nec ab his, qui adsunt, probari. Deforme etiam de se ipso predicare, presertim falsa, et cum irrisione audientium imitari militem gloriosum. In his omnibus mores hominum, non fortunam, sequi oportebit. Sed quis est qui cause inopis et boni non anteponat gratiam fortunati et potentis? A quo enim expeditior remuneratio uidetur, in eum est uoluntas nostra propensior. I. B. 2. b II . De alia benignitatis partitione Rursus alia benignitatis particio. Quecumque enim uirtutes bonis reddunt debitum eius sunt partes. Reddit enim deo ius suum religio, pietas parentibus, innocentia minoribus, amicitia equalibus, reuerentia maioribus, concordia conciuibus, misericordia egenis. I. B. 2. b II . α. De religione Religio est uirtus diuinitatis curam cerimoniamque afferens. Huius officium primum est perpetrati sceleris penitere. Scelerum si bene penitet, eradenda praui cupidinis sunt elementa, et tenere nimis mentes asperioribus formande studiis. Ideoque religionis officium secundum est temporalium mutabilitatem paruipendere. Namque truditur dies die noueque pergunt interire lune. Inmortalia ne speres, monet annus et almum que rapit hora diem. Dampna tamen celeres reparant celestia lune: nos, ubi decidimus, quo pius Eneas, quo Tullus diues et Ancus, puluis et umbra sumus.