# [Moralium dogma philosophorum] 1.724-752

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.724 to 1.752. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.724

Prelati itaque sit officium studia multitudinis ad suas utilitates allicere. Omnium enim rerum nec aptius quicquam ad prelationes tenendas quam diligi, nec alienius quam timeri. Tutius est enim uolentibus quam coactis imperare. Subiecti enim quem metuunt oderunt; quem quisque odit perisse expetit. Malus enim custos diuturnitatis metus; unde est illud: Ad generum cereris sine cede et sanguine pauci descendunt reges et sicca morte tiranni. Econtra beniuolentia fidelis custos est etiam ad perpetuitatem; preconio enim laudis defunctum perhennem facit. Qui se metui uolent, a quibus timentur, eosdem metuant ipsi necesse est. Vnde philosophus: Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit? Dionisius, cultros metuens tonsorios, candente carbone sibi adurebat capillos. Alexander Phereus ex epulis in cubiculum ueniens ad uxorem, premittebat stipatores suos qui scrutarentur archas muliebres, ne quod in uestibus telum absconderetur. Meminerit prelatus se priuatum fuisse. Nam sepe (spes) improbissimas amplectuntur insperata assecuti; omnesque deteriores sumus licentia. Prelatos torquent miseri tumultus mentis et cure laqueata circum tecta uolantes. Et, qua non grauior mortalibus addita cura, Spes ubi longa uenit. III.C.3. De gloria Gloria stt alicuius magnifici uel bone artis late patens preconium. Ad hanc ob hoc (spectat) humana intencio, quia absque ea nostra uirtus non multis ignotescit, iuxta illud: Paulum sepulte distat inertie celata uirtus. Preterea: ut perhibent qui de magnis maiora locuntur, secundam uitam dat gloria. Ait poeta: Dignum laude uirum musa uetat mori. Quam rem, ut monstr(ar)et serio se non dixisse, alibi posuit: Cum bene notum porticus Agrippe, uia te conspexerit Apii, ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus. Mors spernit altam gloriam, inuoluit pariter humile et celsum capud equatque summis infima. Gloriam adeo inmoderato affectu querimus, quod boni magis uideri quam esse, mali autem magis esse quam uideri uolumus. Verum est enim illud in poeta: Falsus honor iuuat et mendax infamia terret.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
