# [Moralium dogma philosophorum] 1.775-778

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.775 to 1.778. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.775

Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili. Minime, inquam. Non enim est mihi uita utilior quam talis affectio animi, scilicet ut neminem uiolem causa mei commodi. Dum enim uita perditur, corruptio corporis, scilicet mors, incurritur; si uero hanc affectionem abiciam, uicium animi incurram. Et sicut grauius est animi quam corporis uitium, sic melius est animi quam corporis bonum, uirtus scilicet quam uita. Preterea cadit in bonum uirum mentiri, criminari, preripere, fallere causa sui emolumenti? Nil profecto minus. Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut uiri boni nomen amittas? Quid est quod afferre tantum ista, que dicitur utilitas, possit, quantum aufert, si nomen boni uiri eripuerit, fidem iusticiamque detraxerit? Quare ergo homines emolumenta rerum uident, penam uero non tantum legum sed turpitudinis, que acerbissima est, non uident? Quamobrem hec deliberatio pellatur e medio. Deliberant utrum id sequantur quod honestum esse uideant, an se scientes scelere contaminent. In ipsa quidem dubitacione facinus inest, etiam si ad id non peruenerint. Ergo deliberanda omnino non sunt in quibus turpis est ipsa deliberatio. Atque etiam ex omni deliberatione celandi spes remouenda est. Satis enim nobis persuasum debet esse, etiam si deos omnes celare possimus, nichil tamen auare, nichil libidinose nichil inconuenienter esse faciendum. Non enim utile potest esse factum tot uitiis inquinatum. Et si uir sapiens anulum habeat huius efficacie, quod eum inuisibilem reddat, non tamen sibi plus licere putet peccare, quam si non haberet. Honesta enim bonis uiris non occulta queruntur. Nec quicquam audebit uir bonus uelle quod non audeat predicare. Quod si a flagitio ideo te reuocas quod hoc homines non lateret, non bonitatem diligis, sed penam metuis. Atque in hoc ferarum imitaris naturam: Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque suspensos laqueos et opertum miluis amum.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
