# [Moralium dogma philosophorum] 1.779-784

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.779 to 1.784. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.779

Oderunt peccare mali formidine pene, Oderunt peccare boni uirtutis amore. Cum ex predictis pateat solum honestum utile esse, si aliqua tibi obiecta sit utilitatis species, cui, animum dum attenderis, uideas turpitudinem adiunctam, non dico quod tunc utilitas sit relinquenda, sed intelligendum esse, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse. Vere autem si uolumus iudicare, quotiens utilitatis speciem prefert turpitudo, euentu ipsius rei solet redargui. Videmus enim, quando id quod honestum est inutile uidetur, ad hunc tamen finem reduci ut ex eo insperatum ueniat commodum. Vt ecce: Dammonem et Phinthiam ferunt hoc animo inter se fuisse, ut cum alteri eorum Dionisius tirannus diem necis destinasset, is qui morti addictus erat causa disponendi (de) suis rebus paucos dies postulauit. Interim uas factus est alter illius sistendi hac conditione, ut si ille non rediret, isti moriendum esset. Cum autem ad diem ille se recepisset, ammiratus eorum fidem tirannus petiuit ab eis ut se in amicitia(m) tercium reciperent. Vide quomodo utile fuit et hunc pro amico remansisse et illum pro amico rediisse, licet utrumque primo periculosum crederetur. Sic semper iuxta numinum dispensationem utilem et insperatum exitum habet honestas, turpitudo autem tam pernitiosum quam inhonestum. Idcirco semper dum id quod utile uidetur cum eo quod honestum est comparatur, utilitatis species iaceat, honestas ualeat. Conclusio operis Hec prescripta seruantem licet in tranquillo honestatis uiuere et ad normam rationis uitam reducere. Vt enim in fidibus aut tibiis quamuis paulum discrepent, tamen id ab artifice animaduerti solet, sic nobis ducenda est uita, ne forte quid discrepet, uel etiam multo magis in quantum melior est actionum quam sonorum concentus. Itaque ut in fidibus musicorum aures uel minima sentiunt, sic nos, si uolumus esse acres uitiorum animaduersores, magna sepe intelligemus ex paruis: ex occulorum obtutu, ex remissis aut contractis superciliis, ex mesticia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex contentione uocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat quidue ab officio discrepet. Quo in genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex aliis iudicare; ut si quid in aliis dedeceat, uitemus et ipsi. Fit enim, nescio quomodo, ut magis in aliis cernamus, si quid delinquitur, quam in nobis ipsis. Vnde poeta:

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
