Latin
1.785 to 1.789
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.785-789
Not analysed yet
Cum tua peruideas occulis mala lippus inunctis, cur in amicorum uitiis tam cernis acutum? His ergo prescriptis uir amator honestatis crebrum et assiduum adhibeat usum. Fere enim omnia moralium doctorum elegantiora uerba hec angusta particula comprehendit. Vnde hic facilius intueri ea poteris, quam si per multorum uolumina uagando dispersa colligeres. Multorum enim actorum lectio et omnis generis uoluminum aliquid uagum et instabile habet. Verum est namque quia nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione agentibus hoc euenit ut multa habeant hospitia, paucas amicitias. Idem accidat necesse est his qui nullis (ingeniis) familiariter se applicant, sed omnia cursim et properanter transcurrunt. Non prodest cibus, nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur. Nichil eque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutacio; nec uenit uulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non conualescit planta que sepe transfertur nichilque tam utile est ut in transitu prosit. Distrait librorum multitudo. Itaque cum legere non possis quantum habeas, satis est habere quantum legas. Fastidientis enim stomachi est multa degustare, quia ubi uaria sunt (et diuersa), inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege; et si quando ad alios diuerti libuerit, ad priores redi; et cum multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Illud enim bonum curandum est quod uetustate sit melius. Preter hec etiam ea que de moribus precepta uidebis re ipsa et actu complere incessanter satage. Vt enim medici uel oratores, quamuis precepta perceperint, quicquam dignum laude sine usu consequi nequeunt, sic offitii conseruandi precepta traduntur illa quidem ut faciamus; sed rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat.