# [Moralium dogma philosophorum] 1.8-13

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.8 to 1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.8

De consilii capiendi deliberatione Triplex est capiendi consilii deliberatio: prima est de honesto tantum, secunda de utili tantum, tercia de conflictu utriusque. Prima subdiuiditur in duas. Namque dubitamus utrum honestum an turpe sit factum; dubitamus etiam de duobus honestis quod eorum honestius. Similiter secunda species, id est consultacio utilis duplex est. Inquirunt enim utrum utile uel inutile sit factum; inquirunt etiam (de duobus) utilibus propositis utrum eorum utilius sit. Tercia pars, que est de pugna utilis et honesti, indiuisa est. Sunt itaque quinque consultationes: prima quid honestum, secunda de comparatione honestorum, tercia quid utile, quarta de comparatione utilium, quinta consultacio est quando uidentur utile et honestum sibi aduersari. De his igitur in ordine prefatis dicendum est. I. De honesto Honestum est quod sua ui nos trahit et sua dignitate nos allicit. (Virtus uero est habitus animi in modum nature rationi consentaneus). Virtus igitur et honestum nomina diuersa (sunt), res autem subiecta prorsus eadem. Adeo enim gratiosa est uirtus, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est enim qui non inter scelera opinionem bonitatis affectet? Neminem reperies qui nequitie premiis sine nequitia frui non malit. Diuiditur itaque honestum in prudentiam, iusticiam, fortitudinem, temperanciam. Prudentia est rerum bonarum et malarum et utrarumque discretio. Iusticia est uirtus ius suum cuique conferens. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Temperantia est uirtus cohibens motus suasu prosperitatis in nos impetum facientes. Inter has prudentia reliquas tres precedit quasi serens lucernam et aliis monstrans uiam. Eius enim est consulere, aliarum trium agere; consilium autem preuenire debet actum. Vnde ait poeta: Priusquam incipias consulto, et postquam consulueris mature facto opus est. Et Salomon: Palpebre (tue) gressus tuos precedant. Id autem est quod consilia actus tuos preueniant.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
