# [Moralium dogma philosophorum] 1.87-98

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.87 to 1.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.87

Debemur morti nos nostraque. Ideo tercium sit huius uirtutis officium uitam nostram ex toto deo committere, iuxta illud poete: Si consilium uis, permittes ipsis expendere numinibus quid conueniat nobis rebusque sit utile nostris. Nam pro iocundis aptissima queque dabunt dii. Carior est illis homo quam sibi. Orandum est ut sit mens sana in corpore sano. Non tamen uotis auxilia deorum parantur, sed uigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Vbi socordie atque ignauie te tradideris, nequicquam deos implores: sunt enim irati et infesti. Tunc scito te omnibus cupiditatibus solutum, cum en perueneris ut nichil deum roges, nisi quod rogare possis palam. Quanta dementia est hominum! Turpissima uota diis insusurrant, et si quis admouerit aurem, conticescent; et quod scire hominem nolunt, a deo petunt. Tu uero sic uiue cum hominibus, tamquam deus uideat, sic loquere cum deo, tanquam homines audiant. Quartum religionis officium ueritatem seruare. Nam liberi et serui personam ueritas separat, mendacium iungit. Ideo hanc uirtutem putant fidem appellatam, eo quod per eam fiat dictum. Non tamen promissa seruanda sunt ea que sint his quibus promiseris inutilia; nec, si tibi plus noceant quam illi prosint, contra officium est dampnum maius anteponi minori. Vt si institueris cuipiam te aduocatum in causam illius uenturum atque interim grauiter egrotare filius ceperit, non est contra officium non facere quod dixeris. Sed nec deposita semper reddenda. Si enim gladium quis apud te sana mente deposuerit et repetat insaniens, reddere peccatum est, officium non reddere. Si is qui apud te peccuniam deposuerit, bellum inferat patrie, non reddas depositum; faceres enim contra rempublicam que tibi debet esse carissima. Sic multa que honesta uidentur natura, temporibus fiunt inhonesta. I.B.2.b II .β. De pietate Pietas est per quam sanguine iunctis et patrie beniuolis officium et diligens tribuitur cultus. In officia huius ipsa natura ducit. Quemadmodum nemo in amorem sui coartandus est, sic nec lex iubet amare parentes, indulgere liberis. Superuacuum est enim in quod imus nos impelli. Quocirca plus cauendum est ne aliquam nostris moliamur iniuriam. Quem enim alienum tibi fidum inueneris, si tuis hostis fueris? Qui fallere audebit patrem, qualis erit in ceteros?

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
