# [Moralium dogma philosophorum] 1.99-117

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum], 1.99 to 1.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/moralium-dogma-philosophorum/1.99

I.B.2.b II .γ. De innocentia Innocentia est puritas animi omnem iniurie illationem abhorrens. Hac uirtute dii placantur: Inmunis aram si tetigit manus, non sumptuosa blandior hostia mollibit aduersos penates. Hanc seruare qui uolet, omnia scelera sua, licet minima, estimet magna. Nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est qui minimis urgetur. Nemo satis credit tantum delinquere, quantum permittas: adeo indulgent sibi latius omnes. I.B.2.b II .δ. De amicitia Huius officium multos allicere nullius lesione. Nam multis minatur qui uni facit iniuriam. Aliud officium ultionem non querere. Ridiculum est enim odio nocentis innocentiam perdere. Neque umquam scelus scelere uindicandum est. Multos pessumdedit quod iniurias suas acerbius ulcisci uoluerunt. Amicitia est uoluntas bona erga aliquem causa illius. Huius officium idem uelle et idem nolle; alterum secreto amonere, palam laudare. Hec quidem lex est in amicitia ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogati. Alia lex est ut cum amico cuncta deliberes, sed prius de ipso. Tercia ne studeas nosse quod ille uult latere. Dissimulare enim magis humanum est, quam dare operam id scire quo nos amicus oderit. Quarta ne asperitas amicitiam dirimat, iuxta illud poete: Aduersis non deesse decet sed leta secutos. Nulla fides umquam miseros elegit amicos. Si autem uis amari, ama. I.B.2.b II .ε. De reuerentia Reuerentia est uirtus personis grauibus uel aliqua prelatione sublimatis debite honorificationis cultum exhibens. Huius officium est imitari maiores. Optimum est enim maiorum uestigia sequi, si recta precedunt. Eligendus est autem nobis uir bonus et semper ante occulos habendus, ut sic tamquam illo spectante uiuamus et omnia tamquam illo uidente faciamus. Magna enim peccatorum pars tollitur, si peccatis testis assistat. Ideo nullum locum putaueris esse sine teste.

---

William of Conches, [Moralium dogma philosophorum]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesdogma.html.
