Latin
Lines 1.19-1.29
William of Conches, Philosophia Mundi 1.19-29
Not analysed yet
VI. QUARE POTENTIA DICATUR PATER
Potentia dicitur pater, quia omnia creat et paterno affectu disponit.
VII. QUARE SAPIENTIA FILIUS
Sapientia vero dicitur filius a patre ante saecula genitus et tamen illi coaeternus, quia ut filius temporaliter est a patre, ita sapientia aeternaliter et consubstantialiter a potentia.
VIII. QUARE FILIUS COAETERNUS A PATRE GENITUS
Sed quia diximus filium gigni a patre et tamen coaeternum illi esse, de illa genitura aliquid dicamus, illud ante orantes, ne illud quod invenitur "Generationem eius quis enarrabit?" putetur nobis officere, illud enim dictum est non quia impossibile sit, sed quia difficile.
Pater ergo genuit filium, i. e. divina potentia sapientiam, quando providit, qualiter res crearet et creatas disponeret. Et quia ante saecula hoc providit, ante saecula sapientiam, i. e. filium, genuit; et hoc ex se, non ex alio, quia neque alicuius doctrina neque usus experientia, sed ex propria natura hoc scire habuit. Ex quo autem fuit (si fas est dicere: de aeterno), ex eo hoc scivit, nec fuit quin ista sciret. Si ergo aeternus est, et sapientia eius aeterna est. Sic igitur pater genuit filium coaeternum sibi et consubstantialem.
IX. QUARE VOLUNTAS SPIRITUS SANCTUS
Voluntas vero divina dicitur spiritus sanctus. Est autem proprie spiritus halitus, sed quia in spiritu et anhelitu saepe hominis voluntas perpenditur (aliter enim spirat laetus, aliter iratus) divinam voluntatem translative vocaverunt spiritum, sed antonomasice sanctum.
X. QUARE SPIRITUS SANCTUS COAETERNUS AB UTROQUE PROCEDAT
Spiritus iste a patre et filio procedit, quia voluntas divina et bonitas inde, quod ita potens est et sapiens deus, effectu ostenditur. Nihil enim aliud est spiritum sanctum a patre et filio procedere quam divinam voluntatem ex potentia et sapientia usque ad creationem rerum et gubernationem extendere.