# Philosophia Mundi 1.30-36

William of Conches, Philosophia Mundi, Lines 1.30-1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/philosophia-mundi/1.30

XI. DE COAETERNITATE HORUM
Haec bonitas et voluntas patri coaeterna est et filio. Non enim fuit ita potens et sapiens, quod non esset bonus, quia idem est deo et esse et bonum esse. Et ante tempora voluit quod fecit, nulla enim in eo est mutabilitas. Coaeterna est ergo praedictis voluntas et bonitas.
Sed haec personarum trinitas est essentiae unitas. Una enim substantia est potentia divina et sapientia et bonitas.
XII. QUARE QUAEDAM OPERA UNI DE PERSONIS ATTRIBUANTUR CUM UNA SINE ALIA NIHIL OPERATUR
Quae trinitas quamvis in omnibus cooperetur (numquam enim divina potentia aliquid agit sine sapientia et voluntate, nec sapientia sine potentia et voluntate, nec voluntas sine potentia et sapientia), tamen quaedam opera referuntur potentiae et sic patri, quaedam sapientiae et inde filio, quaedam voluntati et ideo spiritui sancto. Attribuitur potentiae, i.e. patri, filii missio, quam tamen operata est sapientia et voluntas.
XIII. QUARE FILIO ATTRIBUATUR INCARNATIO
Attribuitur sapientiae, i.e. filio, incarnatio, quam tamen operata est potentia et voluntas; et merito sapientiae ascribitur, cum enim tam potens esset, quod de potestate diaboli humanum genus sola voluntate eripere posset, maluit tamen divinitatem coniungere humanitati, ut qui deum et hominem reconciliaret, in se quod hominis est et dei haberet. Si enim tantum deus esset, numquam diabolus in eum manus iniceret. Quippe quomodo servus in filium potentis domini cognitum manum mitteret? Unde scriptum est: "Si cognovissent, numquam filium dei crucifixissent". Si iterum tantum homo esset, quomodo captivus captivum liberaret? "Omnes enim peccaverunt et egent gratia dei". Redemptor ergo noster deus fuit et homo et adhuc est, ut ex divinitate salvare posset et ex humanitate latere diabolo, ut cum praeter ius et fas diabolus innocentem invaderet, potestatem sibi commissam iuste amitteret.

---

William of Conches, Philosophia Mundi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesphil.html.
