# Philosophia Mundi 1.37-45

William of Conches, Philosophia Mundi, Lines 1.37-1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/philosophia-mundi/1.37

XIV. QUARE SPIRITUI SANCTO PECCATORUM REMISSIO
Voluntati vero et bonitati divinae remissio peccatorum attribuitur, quia ex voluntate et gratia condonat quod ex potentia et sapientia quam cito factum est punire posset. Sed quia, dum loquimur de divinitate, angustias nostrae scientiae transgressi sumus, tacentes interim de ea ad reliqua transeamus, illud orantes ne, si aliquid quod scriptum non sit alibi, hic inveniatur, haeresis putetur; non enim quia scriptum non est, haeresis est, sed si contra fidem est.
In partitione superiori de eis quae sunt et non videntur primum posuimus creatorem, deinde animam mundi. Finito ergo tractatu de creatore de anima mundi aliquid dicamus.
XV. DE ANIMA MUNDI
Anima ergo mundi secundum quosdam spiritus sanctus est. Divina enim voluntate et bonitate (quae spiritus sanctus est, ut praediximus) omnia vivunt quae in mundo vivunt. Alii dicunt animam mundi esse naturalem vigorem rebus insitum, quo quaedam vivunt tantum, quaedam vivunt et sentiunt, quaedam vivunt et sentiunt et discernunt; nec est aliquid quod vivat et sentiat et discernat, in quo ille naturalis vigor non sit. In homine ergo est illa et propria anima.
Si aliquis concludat: "Ergo in homine sunt duae animae", dicimus "Non", quia non dicimus animam mundi esse animam, sicut non dicimus caput mundi esse caput. Hanc dicit Plato ex dividua et individua substantia esse excogitatam et ex eadem natura et diversa. Cuius expositionem si quis quaerat, in glossulis nostris super Platonem inveniet.
Tertium genus de eis quae sunt et non videntur diximus daemones esse; de quibus tractare incipientes dicamus, quot illorum sunt ordines et quare vocati sint daemones.
XVI. DE DAEMONIBUS
Tres igitur daemonum ordines voluit Plato esse, a superiori usque ad imum nihil sine rationali creatura esse affirmans.

---

William of Conches, Philosophia Mundi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesphil.html.
