# Philosophia Mundi 1.78-81

William of Conches, Philosophia Mundi, Lines 1.78-1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/philosophia-mundi/1.78

Cum enim sint IIII elementa et IIII illorum qualitates, inde fiunt VI complexiones, quarum IIII quidem sunt possibiles, duae impossibiles. Sunt autem IIII possibiles: calidum et siccum, calidum et humidum, frigidum et humidum, frigidum et siccum; duae vero impossibiles sunt: calidum et frigidum, humidum et siccum. Duo ergo elementa creator in medio posuit, quia unum praedictis rationibus in medio sufficere non potuit.
Elementorum vero talis est dispositio, quod inferiorem locum obtinet terra, deinde aqua, postea aer, superiorem ignis. Si enim aliquid inferius terra esset, naturaliter gravis, ad illud tenderet (gravia enim naturaliter tendunt deorsum). Si vero aliquid supra ignem, ex levitate ad illud tenderet et dissolvi ab aliis quaereret. Iuxta terram posita est aqua, quia cum naturaliter gravis sit, etsi non quantum terra, secundum locum obtinere debuit. Deinde est aer qui, quia gravior est igne et levior aqua, merito inter utrumque ponitur.
Et quoniam quid sit elementum docuimus et quot sint et quare plura non sint et causam ordinationis signavimus, de chao, i. e. elementorum confusione quae fuit in principio, dicamus communem sententiam proponentes, deinde eam improbantes, ad ultimum nostram rationem confirmantes.
Dicunt omnes fere elementa in prima creatione certa loca non obtinuisse, sed modo simul ascendere, modo simul descendere. Subiungunt etiam rationem, quare: ut creator videl. ostenderet, nisi sua potentia et sapientia et bonitas res ordinaret, quanta rerum confusio foret. Deinde auctoritate Platonis hoc approbant qui in Timeo ait deum ex inordinata iactatione elementa redegisse in ordinem. Nos vero dicimus falsam esse sententiam quam proponunt, non convenientem esse rationem quam inducunt nec bene esse intellectam auctoritatem quam praetendunt. Prius ergo probemus sententiam esse falsam, postea rationem non esse convenientem, deinde auctoritatem non bene intellectam.

---

William of Conches, Philosophia Mundi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesphil.html.
