# Philosophia Mundi 1.82-84

William of Conches, Philosophia Mundi, Lines 1.82-1.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/philosophia-mundi/1.82

Dic ergo, quisquis hoc affirmas: Elementa tunc erant corpora vel non? Si corpora non erant, spiritus vel proprietates spiritus aut corporis erant. Sed neque spiritus neque aliqua proprietas materia esse potest, nec ergo elementa. Corpora igitur erant et loca obtinebant (omne enim corpus in aliquo loco est)? Si in loco erant, vel ubi nunc sunt vel alibi. Sed extra elementa nullus locus est. Erant ergo elementa ubi nunc sunt; etiam si sic non essent disposita ut nunc sunt, in his IIII locis erant. Aliquod ergo obtinebat inferiorem locum, aliquod superiorem, duo media loca. Si ergo, ut affirmas, simul descenderent inferius, cum aliis descenderent; sed non est, quo descenderent. Similiter, si ascenderent superius, cum aliis ascenderent, sed non erat, quo ascenderent. Nec ergo simul ascendebant nec simul descendebant. Falsa est ergo illorum sententia.
Inconveniens vero est ratio quam inducunt, scil. deum ad hoc fecisse, ut ostenderet, quanta rerum confusio foret, nisi bonitas eam ordinaret. Cui ostenderet? Angelo? Sed angelus ex natura et gratia divinam voluntatem cognoscit. Homini? Sed nondum erat homo. Et si, ut homini eam ostenderet facta esset, usque ad hominem servaretur. Sed ante creationem hominis ordinata est. Inconveniens igitur haec est ratio.
Auctoritas vero Platonis non bene ab eis intellecta est. Cum enim dicit Plato deum ex inordinata iactatione elementa reduxisse in ordinem, non ideo dicit, quod umquam inordinate iactarentur. Quis enim locus ullus esset inordinationi deo cuncta disponente? Sed quia esset, nisi sic ut nunc sunt a deo ordinata essent (cum enim terra naturaliter tendat deorsum ignisque sursum, nisi inferiorem locum terra obtineret et ignis superiorem, haec semper quaereret inferiorem, hic superiorem et sic esset inordinata iactatio), hanc redegit creator in ordinem conferendo terrae locum inferiorem, igni superiorem, ut hic non haberet quo descenderet, nec haec quo ascenderet.

---

William of Conches, Philosophia Mundi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesphil.html.
