Latin
Lines 1.85-1.88
William of Conches, Philosophia Mundi 1.85-88
Not analysed yet
Ex inordinata igitur iactatione (non quae fuit, sed esse potuit) deus elementa redegit in ordinem, veluti si monitu alicuius nostri amici aliquid quod contingeret nisi ipse moneret, fugiamus, dicimus "Iste liberavit nos ab hoc malo", non quia hoc malum primum fuisset et postea nos inde liberasset, sed quia nisi iste esset, nobis accidisset.
Fuerunt in prima creatione ubi nunc sunt, sed non qualia nunc sunt. Etenim terra omnino cooperta erat aquis, aqua vero spissior quam modo sit et ad magnam partem aeris elevata; aer autem spissior quam modo sit et obscurior, quippe cum neque sol neque luna neque aliae stellae essent, quibus illuminaretur. Ignis similiter spissior erat quam modo sit.
Id vero quod terra erat aquis omnino cooperta nec aliquo lumine illustrata nec aedificiis distincta nec suis animalibus repleta; quod aqua et aer spissi et obscuri erant; quod in superioribus stellae non apparebant vocaverunt chaos, i. e. confusionem elementorum. Unde Moyses: "Terra erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi".
Hoc chaos sic et dissolutum: cum aqua usque ad maximam partem aeris esset elevata, aer vero spissus et ignis similiter, in ea spissitudine aliquid terreae substantiae et aqueae inerat, quae ex calore ignis et siccitate coagulata et durata corpora stellarum visibilia et lucida creavit. Quod vero in compositione stellarum et de inferioribus et de superioribus elementis aliquid sit dominante tamen superiori, ex hoc potest probari quod visibilia sunt et splendida et mobilia. Quod enim visibilia sunt, ex visibili vel invisibili habent. At ex invisibili nihil potest esse visibile, unde Lucretius: "Ex insensibili ne credas sensile nasci" et Macrobius: "Omnis qualitas geminata crescit, numquam contrarium operatur". Non ergo ex igne vel aere habent, quod visibilia sunt, haec quippe sunt invisibilia; ex visibili ergo, i. e. a terra et aqua. Similiter quod splendida sunt et mobilia ex obscuro et immobili non habent, ergo ex splendido et mobili, scil. ex aere et igne. Facta sunt ergo ex IIII elementis, sed de inferioribus dominatur in eis aqua, de superioribus ignis, et hoc ex effectu probari potest, quod calorem terris conferunt, ad nutrimentum sui humorem attrahunt. Similia namque congaudent similibus.