# Philosophia Mundi 1.89-92

William of Conches, Philosophia Mundi, Lines 1.89-1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/philosophia-mundi/1.89

Hic subiciet aliquis: "Cum in aere sit humor spissior quam esset in igne, et calor, etsi non tantus, quare in aere corpora stellarum facta non sunt?" Nos vero dicimus quod, quamvis aer sit calidus, est tamen et humidus, non ergo potuit desiccando spissare et sic corpus lucidum et visibile creare. Veluti si argilla supponatur igni, spissatur saepe et vertitur in lapideam substantiam; sin autem supponatur alicui calido et humido, sicut aquae bullienti ita quod ab illo solo recipiat calorem, non spissabitur.
Vel secundum Constantinum: Cum sint ista IIII et in unoquoque duae qualitates, unam habent singularem ex se, aliam ab alio. Ignis ex se calidus est, siccus a terra; aer humidus ex se, calidus ex igne; aqua humida est ex aere, sed frigida ex se; terra vero est ex se sicca, sed ex aqua est frigida. Quod vero in unoquoque est ex se, plus in eo praevalet quam quod ex alio est. Cum ergo in aere humiditas sit ex se, calor ex alio quia ex igne, ergo praevaluit in eo humiditas nec potuit desiccando corpora stellarum creare.
Iterum, quod maius est: Non fuit voluntas creatoris stellas in aere esse. Cum enim vicinus sit terrae, si in eo stellae essent, ex vicinitate terram incenderent nec aliquid in ea vivere posset.
Corporibus stellarum sic creatis, quia igneae sunt naturae, ceperunt movere se et ex motu aera subditum calefacere. Sed mediante aere aqua calefacta est et ex aqua calefacta diversa genera animalium creata sunt. Quorum quaedam, quae plus habuerunt superiorum elementorum, aves sunt; unde aves modo sunt in aere ex levitate superiorum, modo descendunt in terram ex gravedine inferiorum. Alia vero, quae plus habuerunt aquae, pisces sunt; unde in hoc solo elemento nec in alio possunt vivere. Sic ergo pisces et aves ex aqua facti sunt, unde scriptum est: "Magnae deus potentiae, qui ex aquis ortum genus partim remittis gurgiti, partim levas in aera".

---

William of Conches, Philosophia Mundi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesphil.html.
