# Philosophia Mundi 1.96-99

William of Conches, Philosophia Mundi, Lines 1.96-1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-conches/philosophia-mundi/1.96

Nos autem dicimus in omnibus rationem esse quaerendam, si potest inveniri. Sin autem alicui deficiat quod divina pagina affirmat, sancto spiritui et fidei esse mandandum. Non enim ait Moyses: "Si agnus non potest comedi, statim igne comburatur", sed "Prius convocet vicinum, qui coniunctus est domui suae. Et si nec ita sufficiant ad esum agni, tunc demum igne comburatur", quia cum de divinitate aliquid quaerimus, si ad illud comprehendendum non sufficimus, vicinum domui nostrae coniunctum convocemus, i. e. manentem in eadem fide catholica inquiramus. Sin autem neque nos neque ille ad id comprehendendum sufficiamus, tunc igne fidei illud comburamus. Sed isti multos habentes vicinos domui suae coniunctos ex superbia nolunt aliquem convocare maluntque nescire quam ab alio quaerere, et si inquirentem aliquem sciant, illum esse haereticum clamant plus de suo capucio praesumentes quam sapientiae suae confidentes. Sed quaeso, ne habitui credas, iam enim in eis impletum est quod ait Satiricus: "Fronti nulla fides, quis enim non vicus abundat tristibus obscaenis?", et iterum: "Rarus sermo illis et magna libido tacendi".
Et quoniam de prima creatione rerum fecimus mentionem quam diversis temporibus diversi diversis rationibus dicunt esse factam, doceamus, qui in quo tempore et quibus rationibus hoc dicant.
Hebraei igitur et Latini dicunt in vere principium mundi fuisse, unde Virgilius loquens de diebus veris ait: "Non alios crediderim prima origine mundi illuxisse dies aliumve habuisse tenorem", deinde subiungit: "Ver illud erat, ver agebat". Horum ratio talis est: Quidquid oritur, aequalitate proportionum creari. Sed nullum tempus praeter ver temperatum est, in vere ergo nec in alio tempore anni creatio rerum facta est.
Aegyptii vero dicunt in Iulio factam esse mundi creationem, quos secutus Macrobius dicit in natali die mundi Cancrum gestasse Lunam, Leonem Solem. Quorum haec est ratio: In prima creatione tantum fuisse humorem, quod terra erat cooperta aquis tantusque humor sine maximo calore non potuit temperari. Ergo in tempore anni, in quo est maximus calor, i. e. in aestate, facta est mundi creatio.

---

William of Conches, Philosophia Mundi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/wmconchesphil.html.
