# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 10.7

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Poem 10.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/10.7

Per idem tempus, Arnulfus, de quo superius fecimus mentionem, primogenitus Satanae, filius perditionis, videns quod a cathedra Jacobi, quam ausu temerario invaserat, meritis exigentibus decidisset, molestare coepit et turbare quietem domini Daimberti, quem eadem ecclesia de communi omnium conniventia sibi praefecerat. Statim enim post ducis obitum, apud dominum Balduinum comitem, eum super multis accusaverat; cleri quoque partem concitaverat adversus eum, sicuti malitiosissimus erat et scandalorum sator. Erat etiam potens et in divitiis superabundans, archidiaconatum habens ejusdem civitatis et pro stipendiis templum Domini et Calvariae locum. Sic ergo quoniam et dives erat et prudens ut faceret malum, plurimum in clero, magis autem apud saeculares poterat personas. Videns itaque dominus patriarcha et praedicti Arnulphi malitiam, qui ei datus erat pro stimulo, et comitis credulitatem, suspectum habens ejus adventum, descendens de domo patriarchali, in ecclesiam montis Sion se contulerat; ibique scandala fugiens, privatus lectioni et orationi vacabat: unde praedictae domini comitis receptioni et honori eidem a civibus impenso, suam non exhibuerat praesentiam.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
