# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 11.28.1-7

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, 11.28.1 to 11.28.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/11.28.1

Interea decidit in mentem domino regi (et fortasse cleri suggestione ad hoc devenit), ut, missis nuntiis ad Ecclesiam Romanam, domino papae petitiones porrigeret; quarum tenor erat, ut quascunque urbes, quamcunque provinciam sudoribus bellicis et regia sollicitudine, auctore Domino, sibi posset vindicare et de potestate hostium violenter eripere, omnes ditioni et regimini Hierosolymitanae Ecclesiae subjacerent. Super quo rescriptum a sede apostolica impetravit, cujus tenorem praesenti interserere narrationi dignum duximus: PASCHALIS, servus servorum Dei, glorioso Hierosolymitano regi BALDUINO, salutem et apostolicam benedictionem. Ecclesiarum quae in vestris partibus fuerunt, vel sunt, terminos atque possessiones, diutina infidelium possessio tyrannisque confudit: cum itaque certos ejus fines assignare deliberatione nequeamus, tuis precibus non immerito duximus annuendum, ut, quia pro Hierosolymitanae Ecclesiae sublimatione personam tuam extremis periculis exponere devovisti, quascunque infidelium urbes ceperis, vel cepisti, ejusdem Ecclesiae regimini dignitatique subjaceant. Porro earumdem civitatum episcopi, patriarchae, tanquam proprio metropolitano, obedientiam exhibere procurent; quatenus ei ipse illorum fultus suffragiis, et ipsi adinvicem ipsius unanimitatis auxilio vegetati, sic in Hierosolymitanae Ecclesiae exaltatione proficiant, ut de illorum profectibus omnipotens Deus glorietur. Data Laterani V Idus Julii. Ad petitionem quoque ejusdem domini regis, idem dominus Paschalis, domino patriarchae Gibelino, et successoribus ejus in perpetuum super eodem articulo privilegium indulserat, cujus rescriptum huic praesenti narrationi interserere curavimus; cujus verba sunt haec: PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri Hierosolymitano patriarchae GIBELINO, et successoribus ejus in perpetuum canonice promovendis. Secundum mutationes temporum transferuntur etiam regna terrarum: unde etiam ecclesiasticarum parochiarum fines, in plerisque provinciis mutari expedit, et transferri. Asianarum siquidem ecclesiarum fines antiquis fuerunt definitionibus distributi; quas distributiones, diversarum diversae fidei gentium confudit irruptio. Gratias autem Deo, quod nostris temporibus, et Antiochiae et Hierosolymae civitates cum suburbanis suis et adjacentibus provinciis, in Christianorum principum redactae sunt potestate. Unde oportet nos divinae mutationi et translationi manum apponere, et secundum tempus, quae sunt disponenda, disponere, ut Hierosolymitanae Ecclesiae urbes illas et provincias concedamus, quae gloriosi regis Balduini, ac exercituum eum sequentium sanguine, per Dei gratiam acquisitae sunt. Praesentis itaque decreti pagina tibi, frater charissime et coepiscope Gibeline, tuisque successoribus, et per vos sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae, patriarchali sive metropolitano jure regendas disponendasque sancimus civitates omnes atque provincias, quas supradicti regis ditioni aut jam restituit, aut in futurum restituere gratia divina dignabitur. Dignum est enim ut Sepulcri Dominici ecclesia, secundum fidelium militum desideria, competentem honorem obtineat; et Turcorum seu Sarracenorum jugo libera in Christianorum manu abundantius exaltetur.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
