Latin
11.28.14 to 11.28.18
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 11.28.14-18
Not analysed yet
Sicut aliis litteris fraternitati tuae scripsimus, nos et personam tuam, et Ecclesiam tibi commissam plena charitate diligimus; nec ullo modo volumus honorem vestrae dignitatis imminui, quin Antiocheni patriarchatus praelatio, sicut praeteritis temporibus conservata est, ita etiam in futurum integra, praestante Domino, conservetur. Illud autem quod filio nostro Balduino, Hierosolymitanorum regi, per nuntios suos intercedenti, concessimus, charitatem vestram omnino conturbare non debet, si litterarum nostrarum sensum interius perscruteris. Sic enim in eis scriptum est: �Ecclesiarum quae illis in partibus fuerunt, vel sunt, terminos atque possessiones diutina infidelium possessio tyrannisque confudit. Cum itaque certos eis fines assignare praesenti deliberatione nequeamus, tuis non immerito precibus duximus annuendum, ut quia pro Hierosolymitanae Ecclesiae sublimatione personam tuam extremis periculis exponere devovisti, quascunque infidelium urbes ceperis, vel cepisti, ejusdem Ecclesiae regimini dignitatique subjaceant. �Eodem sensu illa etiam verba discutienda sunt, quae felicis memoriae Gibelino Hierosolymitano patriarchae, de civitatibus atque provinciis scripsimus, quae supradicti Balduini regis prudentia, et exercituum eum sequentium sanguine, per Dei gratiam, acquisitae sunt. Siquidem Ecclesias illas, quibus certi fines assignari possunt, quarum termini ac possessiones diutina possessione ac tyrannide confusi non sunt, et ipsarum Ecclesiarum urbes, illi volumus Ecclesiae subjacere, ad quam ex antiqua sciuntur justitia pertinere. Non enim volumus aut pro principum potentia, ecclesiasticam minui dignitatem; aut pro ecclesiastica dignitate principum potentiam mutilari. Data Beneventi, XV Kalend. Aprilis. Sed et domino regi eodem modo scripsit, exponens qua intentione praedictis illius petitionibus assensum praebuerat; et significans quod Ecclesiam Antiochenam in nullo velit indebite gravari, in haec verba: PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimo BALDUINO, illustri Hierosolymitanorum regi, salutem et apostolicam benedictionem. Concessio illa quam nos petitioni tuae accommodavimus, ut quascunque infidelium urbes ceperis, vel cepisti, Hierosolymitanae Ecclesiae regimini dignitatique subjaceant, non parum cum fratrem nostrum Bernardum patriarcham, tum universam Antiochenam turbavit Ecclesiam. Cum enim nos concessionem illam super illis Ecclesiis indulserimus, quarum terminos atque possessiones diutina infidelium possessio tyrannisque confudit, illi eas Ecclesias a Hierosolymitano patriarcha, te connivente invasas, conqueruntur, de quibus ambiguitas nulla sit, quin eas etiam Turcorum vel Sarracenorum temporibus sedes Antiochena possederit; quia earum episcopi, etiam infidelium oppressi tyrannide, Antiocheno patriarchae obedientiam exhibebant. Porro nos litteris ad supradictum patriarcham missis, Antiocheni patriarchatus praelationem, sicut ab antiquis Patribus distributa, et praeteritis temporibus conservata est, ita etiam in futurum integram conservari sanxeramus. Tuam igitur strenuitatem monemus, et monentes praecipimus, ne a te invasiones hujusmodi fieri (ubi manifesta est veritas) permittantur; sed unaquaeque Ecclesia justitiae suae limitibus perfruatur. Nec enim possumus manifeste sanctis patrum nostrorum constitutionibus obviare; nec omnino volumus, aut pro principum potentia ecclesiasticam minui dignitatem, aut pro ecclesiastica dignitate principum potentiam mutilari; ne apud vos occasione alterutra pax, quod absit! turbetur Ecclesiae. Clericis quoque Hierosolymitanis per praesentia scripta praecipimus, quandoquidem paternas possessiones et patriam pro Ecclesiae, ut creditur, exaltatione, pro religionis observantia reliquerunt, ut Hierosolymitanae Ecclesiae sint jure contenti; nec injuste aut procaciter usurpare ea contendant, quae certo sciuntur ad jus Antiochenae Ecclesiae pertinere. Omnipotens Dominus, sua te in omnibus dextera protegat et de hostibus Ecclesiae triumphare concedat.