Latin
Poem 11.30
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 11.30
Not analysed yet
Eodem anno postquam rex de praedicta convaluit aegritudine, anxius quomodo urbem Tyrensium, quae sola de urbibus maritimis ab hostibus detinebatur, suo mancipare posset imperio, inter Ptolomaidam et praedictam Tyrum, castrum aedificat; in eodem loco ubi Alexander Macedo, ad expugnandam eamdem urbem, olim dicitur fundasse idem praesidium, et de suo nomine Alexandrium vocasse. Est autem locus fontibus irriguus, vix quinque milliaribus a Tyro distans, in littore maris constitutus. Hoc autem ea reaedificavit intentione, ut Tyrensibus esset pro stimulo, et unde eis frequentes irrogarentur injuriae. Hunc locum hodie appellatione corrupta populares appellant Scandalium. Arabice enim Alexander Scandar dicitur, et Alexandrium, Scandarium; vulgares vero r in l conversa, dicunt Scandalium.