# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 12.5

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Poem 12.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/12.5

Per idem tempus Constantinopolitanus imperator Alexius, Latinorum maximus persecutor, rebus humanis exemptus est; cui successit Joannes filius ejus, patre multo humanior, et meritis exigentibus, populo nostro patre longe acceptior; qui etiam non omnino sincerus erga Latinos orientales exstitit, sicut docebunt sequentia. Dominus quoque Paschalis Romanus pontifex viam universae carnis ingressus est, pontificatus ejus anno sexto decimo, cui successit Dominus Gelasius, qui et Joannes Gajetanus dictus est, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarius. Mortua est nihilominus et domina Adelasia, Siciliae comitissa, quae praedicti domini regis Balduini, de facto, etsi non de jure, uxor fuerat.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
