Latin
Book 13
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 13.1.10
Not analysed yet
Fuit autem ab initio binomia; nam et Sor Hebraice dicitur, quod nomen tenet usitatius et Tyrus; quod posterius, licet et Graecam videatur redolere eloquentia (interpretatur enim angustia ),tamen a conditore certum est, eam hujusmodi contraxisse vocabulum. Certum est enim juxta veterum traditiones, quod Tyras septimus filiorum Japhet, filii Noe, hanc urbem condiderit, et a suo sumptum vocabulo nomen eidem indiderit. Quanta hujus civitatis priscis temporibus gloria fuerit, ex verbis Ezechielis prophetae manifeste est colligere, cui a Domino dicitur: Et tu, fil. hominis, assume super Tyrum planctum; et dices Tyro quae habitat in circuitu maris, negotiatio populorum ad insulas multas: Tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita: Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum, abietibus de Sanir, et exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum; quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, transtra tua fecerunt ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo Hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum (Ezech. XXVII, 2) . Et Isaias: Transite maria, ululate qui habitatis in Insula. Nunquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Quis cogitavit hoc super Tyrum, quondam coronatam, cujus negotiatores, principes, institores ejus inclyti terrae. (Isa. XXIII, 6) . Ex hac etiam et Hiram, Salomonis cooperator ad aedificium templi Domini, rex fuit; et Apollonius, gesta cujus celebrem et late vulgatam habent historiam. Ex hac nihilominus urbe fuit Abdimus adolescens, Abdaemonis filius, qui Salomonis omnia sophismata et verba parabolarum aenigmatica, quae Hiram regi Tyriorum solvenda mittebat, mira solvebat subtilitate; de quo ita legitur in Josepho Antiquitatum libro octavo: Meminit horum duorum regum Menander, qui ex Phoenica lingua antiquitates Tyriorum in vocem convertit Helladicam, ita dicens: Moriente Abibalo, successit in ejus regnum filius ejus Hiram, qui cum vixisset annis quinquaginta tribus, regnavit triginta quatuor. Hujus temporibus erat Abdimus, Abdaemonis filius in vinculis, qui semper propositiones quas imperasset Hierosolymorum rex, evincebat. Et iterum infra: Adjecit ad hoc, regem Hierosolymorum Salomonem misisse ad Hiram Tyri regem figuras quasdam, et petiisse ab ea solutionem, ita ut si non posset discernere, solventi pecunias daret; cumque fateretur Hiram, se non posse illas solvere, multaque foret pecuniarum detrimenta passurus, per Abdimum quemdam Tyrium, quae proposita fuerant, sunt absoluta; et alia ab eo proposita, quae si Salomon non solveret regi Hiram, multas pecunias daret. Et hic fortasse est quem fabulose popularium narrationes Marcolfum vocant, de quo dicitur quod Salomonis solvebat aenigmata, et ei respondebat, aequipollenter iterum solvenda proponens.