# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 13.1.11-12

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Book 13, lines 13.1.11-13.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/13.1.11

Haec eadem et Origenis corpus occultat, sicut oculata fide etiam hodie licet inspicere. Et Hieronymus Pammachio et Occearano scribens in ea epistola quae sic incipit: Schedulae quas misistis, hoc ipsum asserit dicens: Centum et quinquaginta prope anni sunt hodie, ex quo Origenes Tyri mortuus est. Sed, etsi ad evangelicam recurramus historiam, haec eadem nihilominus et illam admirabilem genuit Chananaeam, cujus pro filia, quae male a daemonio vexabatur, supplicantis magnitudinem fidei commendat Salvator dicens: Mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 28) ; quae concivium filiabus admirandae fidei, et commendabilis patientiae monumenta relinquens, prima docuit, ut in muneribus fidei, charitatis et spei, Christum Salvatorem deprecarentur, juxta verbum Prophetae dicentis: Filiae Tyrii in muneribus vultum tuum deprecabuntur (Psal. XLIV, 14) .
Est autem et Phoenicis universae metropolis, quae inter Syriae provincias et bonorum pene omnium commoditate, et incolarum frequentia primum semper obtinuit locum.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
