Latin
13.23.1 to 13.23.3
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 13.23.1-3
Not analysed yet
Vere demum proxime subsecuto, quarto anno postquam civitas fidei restituta est Christianae, rex cum domino patriarcha, et majoribus regni principibus apud Tyrum convenientes, de pontifice eidem ecclesiae ordinando coeperunt habere tractatum; tandemque dominum Willelmum, virum venerabilem, ecclesiae Dominici Sepulcri priorem, natione Anglicum, vita et moribus commendabilem, eidem urbi praeficiunt. Hic jam novit Dominus, non possumus satis gemitus cohibere; nam sicut proverbialiter dici solet: Ubi amor, ibi oculus; ubi dolor, ibi manus; haec nos premunt altius, et inflicto dolore, praecordia non sinunt quiescere. Admirantes enim illius temporis prudentiam, haeremus in nobis ipsis quasi temeritatem reputantes. Nam qui biennio antequam praedicta civitas Christianae restitueretur libertati, episcopum ibi consecraverant sibi, postmodum supina et crassa prudentia usque in quartum annum distulerunt eidem antistitem providere, ut interim distractis ecclesiis, et cathedrali ecclesia membris mutilata propriis, qui primus accederet curam habens regiminis, cum maledicto homine partem deteriorem acciperet; scriptum est enim: Maledictus homo, gui partem suam deteriorem facit. Praedecessor tamen ille noster, et qui postea usque ad nos subsecuti sunt, illius maledicti merito declinamus effectum, qui non ipsi nobis partes fecimus deteriores; sed deteriores factas ab aliis, de necessitate suscepimus conditiones. Parcat eis Dominus et ad gehennam non imputet, qui Ecclesiam ita tractaverunt. Porro praedictus bonae memoriae praedecessor noster dominus Willelmus, suscepto consecrationis suae munere a domino Hierosolymitano patriarcha, ut pallium reciperet, invito et renitente eodem suo consecratore, Roma profectus est: ubi a domino papa Honorio secundo benigne susceptus, quod petebat obtinuit, cum multa honorificentia, et de apostolicarum prosecutione litterarum, remissus ad propria; quarum hic erat tenor: HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus suffraganeis Episcopis, clero et populo Tyri, salutem et apostolicam benedictionem. Venientem ad nos charissimum fratrem nostrum Willelmum, archiepiscopum vestrum, debita charitate recepimus, et quem canonice electum, et a venerabili fratre nostro Gormundo, Hierosolymitano patriarcha consecratum accepimus, pallii dignitate, plenitudine videlicet pontificalis officii, decoravimus. Quia vero de persona sua maximum fructum matri ecclesiae vestrae Tyri, divina suffragante misericordia, credimus proventurum, ipsum cum gratia sedis apostolicae, et nostrarum litterarum prosecutione, ad vos duximus remittendum. Universitati ergo vestrae mandando praecipimus, quatenus eum benigne recipiatis, et tanquam proprio metropolitano et animarum vestrarum episcopo, subjectionem, obedientiam et reverentiam humiliter deferatis.