# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 13.28

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Poem 13.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/13.28

Reversus ergo Hierosolymam, decidit in gravem nimis aegritudinem; vidensque sibi mortis imminere diem, egressus de proprio palatio, supplex et humilis in conspectu Domini, regio statu deposito, in domum domini patriarchae, quia loco Dominicae resurrectionis erat vicinior, se transferri praecepit; spem habens in eo, qui mortem ibi devicerat, quod suae resurrectionis faceret eum participem. Ibique accitis filia et genero, pueroque Balduino jam bimulo, coram positis domino patriarcha, et ecclesiarum praelatis, et de principibus nonnullis, qui forte aderant, regni curam et plenam eis tradidit potestatem, more pii principis paterna eis benedictione indulta. Ipse vero Christi verus confessor, habitum religionis assumens, et vitam regularem professus, si viveret, ei qui spirituum pater est, tradidit spiritum, cum piis principibus, auctore Domino, praemia percepturus. Mortuus est autem anno ab Incarnatione Domini 1131, regni vero ejus tertio decimo, mense Augusto, vicesima prima die mensis; sepultus est autem inter praedecessores suos piae recordationis reges, sub monte Calvariae, ante locum qui dicitur Golgotha, multa suorum cura et solemnibus obsequiis, regia dignis magnificentia. Cujus usque in praesentem diem ob egregiam fidem et opera insignia, memoria est in benedictione apud omnes. William of Tyre Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
