# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 14.11.2-5

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, 14.11.2 to 14.11.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/14.11.2

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem. Magisterium totius Ecclesiae et ecclesiasticae institutionis beato Petro apostolorum principi, coelesti privilegio esse collatum, evangelica declarat auctoritas. Et infra: Miramur autem, quoniam cum Romana Ecclesia pro liberatione orientalis Ecclesiae tantopere laboraverit, et filiorum multorum sanguinem effundendo, corda tam ecclesiasticorum quam saecularium ad ejus servitium excitaverit, nequaquam, prout convenit, eidem matri suae hac vice respondere curasti; parum enim tibi visum fuerat, quod venerabilem fratrem nostrum Fulcherum Tyrensem archiepiscopum, more praedecessorum suorum pro susceptione pallii ad Romanam Ecclesiam venientem, disturbare praesumpseras, nisi et erga eum a nobis redeuntem te inhumanum difficilemque, et nimis asperum exhiberes: adeo quod nec antiquam dignitatem Tyrensis Ecclesiae sibi restituere; nec de damnis ibi illatis, aut etiam de Caypha, sive Porphyria, juxta mandatum nostrum infra tres menses, post acceptionem nostrarum litterarum ei justitiam facere volueris; cum utique satis indignum sit ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochena exhiberetur Ecclesia, a te vel tuis successoribus subtrahatur. Praeterea in subjectos illius nimis potestative diceris te habere. Quocirca auctoritate apostolica mandando tibi praecipimus, sicut ejusdem matris tuae piis optas studiis atque solatiis confoveri, sicut in tuis necessitatibus ejus patrociniis desideras adjuvari, jam dictum archiepiscopum diligas et honores, et in nullo perturbare praesumas: quin potius de omnibus, de quibus apud te querimoniam deposuerit, sibi plenam justitiam infra quadraginta dies, postquam praesentia scripta susceperis, exhibere non differas, nec aliquid in subditos suos contra statuta canonum praesumas. Alioquin timendum tibi est, ne tam ipsum quam suffraganeos suos a tua obedientia subtrahamus, eosque in manu nostra retineamus. Data Later. XVI Kal. Jan.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
