Latin
14.13.1 to 14.13.3
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 14.13.1-3
Not analysed yet
Redeunti igitur, licet cum molestia, restituti sunt ei de suffraganeis ejus, qui in manu Hierosolymita ni patriarchae usque ad illam diem fuerant, Acconensis, Sidoniensis et Berythensis; reliquos autem, id est Biblitanum, Tripolitanum, Antaradensem, qui alios episcopatus ejusdem Ecclesiae, in manu sua velut proprios possidebant, Antiochenus patriarcha violenter detinebat, eam solam praetendens occasionem, quod ei non obediret, non quod ad ejus jurisdictionem eos respicere denegaret; quod ne fieret, sed ad matrem suam Tyrensem Ecclesiam redirent, idem dominus Innocentius papa praeceperat, scribens tam praedictis episcopis, quam Antiocheno patriarchae, in hunc modum: INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GERARDO Tripolitano, R. Tortosano et H. Biblitano episcopis salutem, et apostolicam benedictionem. Scire debet vestra fraternitas quoniam status Ecclesiae tunc clarius elucescit, cum gradus in ea constituti illaesi servantur; et quae debetur praelatis singulis, absque contentione seu contradictione, reverentia exhibetur. Unumquemque etenim ex his qui sibi subjecti sunt, considerare convenit, quanta suos praelatos si quos habeat, reverentia et honorificentia debeat honorare; quae si injuste et immerito subtrahantur, unitatis status profecto nutabit, ad quem ecclesiastica doctrina, ob majorem firmitatem, diligenti consideratione omnia in se ordinando reduxit. Ne igitur ecclesiarum vestrarum honor vel dignitas ob contentionem seu rebellionem indebitam minuatur vel annulletur, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus venerabili fratri nostro Fulcherio, Tyrensi archiepiscopo, tanquam metropolitano vestro debitam obedientiam et reverentiam deferatis. Nos enim vos et Ecclesias vestras, Tyrensi Ecclesiae, quae vestra metropolis est, auctoritate apostolica restituimus, et a juramento vel fidelitate, qua patriarchae Antiocheno estis astricti, eodem modo absolvimus. Si vero nostris mandatis obedire, et intra tres menses post harum acceptionem litterarum, ad obedientiam praedicti fratris nostri redire neglexeritis, sententiam quam ipse in vos canonice promulgabit, nos auctore Deo, ratam habebimus.