# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 17.25

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Poem 17.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/17.25

Cum igitur per quinque menses continuos nostri principes in obsidione perseverassent, hostiumque vires attritae viderentur aliquatenus, nostros autem spes solito amplior obtinendi civitatem foveret, ecce subito Aegyptiorum classis flatibus acta prosperis, comparuit. Quam videntes Ascalonitae, voces cum manibus tendunt ad sidera et magnis intonant clamoribus, recedendum nostris esse, aut in proximo pereundum. Girardus vero Sidoniensis, qui nostrae classi praeerat, videns hostium exercitum ad urbem accedere, cum paucis quas habebat galeis, tentans occurrere et impedire accessum, multitudinem veritus, terga vertit, fuga vitae consulens et saluti. At vero classis hostium ad urbem accessit intrepida, civibus optatam deferens consolationem. Erant porro in eadem classe, galeae, ut dicitur, septuaginta et aliae naves viris, armis et victualibus usque ad summum oneratae, mirae et ingentis magnitudinis, quas omnes in subsidium urbi praedictae princeps miserat Aegyptius. Hi denuo tanquam reparatis viribus et de subsidio praesumentes, nostris rediviva coeperunt hostes inferre certamina, solito protervius et frequentius conflictus appetentes; cives tamen cautius, quibus nostrorum nota erant negotia; rudes vero, et qui recenter venerant, gloriae cupidi, ut vires ostentarent et audaciam, dum incaute negotiantur, occumbunt frequentius, quousque et ipsi nostrorum experti constantiam, didicerunt parcius irruere et modestius irruentium impetus sustinere.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
