Latin
Book 17
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 17.7.2
Not analysed yet
Ita ergo, ut praemisimus, nostri sunt sine gloria reversi. Laetata est ergo Damascus in profectione ipsorum, quia incubuit timor eorum super eos; nostris autem e diverso, versa est in luctum cithara; et facti sumus canticum hostium nostrorum tota die (Job. XXX, 31) . Reversi itaque in regnum praedicti reges, iterum convocato procerum coetu, aggredi conantur (sed incassum) factum aliquod, in quo memoriam suam posteris possint reddere commendabilem. Erant nonnulli qui suggererent circa Ascalonam, quam adhuc detinebat populus infidelis, quae quasi in regni medio sita erat, et ad quam sine difficultate poterant universa deferri necessaria, ponendam obsidionem; facileque esse dicebant, et in promptu, ut cultui restitueretur Christiano; sed post multa hujusmodi verba, sicut et praedictus conceptus passus est aborsum; et dum adhuc ordiretur, succisus. Iratus enim Dominus omnes eorum conatus videbatur evacuare.