# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 18.2.1-2

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, 18.2.1 to 18.2.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/18.2.1

Dum haec in partibus geruntur Orientalibus, Romae defuncto Domino Anastasio papa quarto, substitutus est ei dominus Adrianus tertius; hic Anglicus natione, de castello Sancti Albani, apud Avinionem civitatem Provinciae, in Arelatensi dioecesi, abbas fuit canonicorum Regularium in ecclesia Sancti Rufi; unde ad Ecclesiam Romanam a domino bonae memoriae Eugenio vocatus, in episcopum Albanensem ordinatus est, Nicolaus nomine. Hic, defuncto domino Anastasio, qui praedicto domino Eugenio successerat, de Norwegia, Occidentali et ultima provincia, ad quam missus fuerat ab eodem legatus, electioni interfuit, et a clero et populo unanimiter electus est, et Adrianus appellatus. Contigit autem eodem anno, quod dominus Fredericus Teutonicorum rex, nondum tamen imperator, in Italiam cum infinita suorum manu descenderat, et Dertona, una ex urbibus Lombardiae, quam diu obsederat, subacta, Romam venire et ibi coronari disposuerat. His autem diebus, inter dominum papam Adrianum (de quo praediximus) et regem Siciliae dominum Willelmum, domini Rogerii bonae memoriae filium, graves ex causis quibusdam ortae erant inimicitiae: ita quod usque ad odium manifestum et guerram noxiam prodierat res, ita ut sententiam excommunicationis dominus papa in eum jacularetur. Dominus tamen Fredericus, de quo praediximus, propositum urgens, accelerato itinere, infra paucos dies de Lombardia Romam venerat, ita ut subitus ejus adventus domino papae et universae Ecclesiae Romanae suspectus esset admodum. Tandem per internuntios pacis ordinatores, interpositis conditionibus solitis, in ecclesia beati Petri solemniter et ex more VI Kal. Julias coronatus est, et Augustus appellatus: inde subsecuto triduo, ambo sub civitate Tiburtina, in loco qui dicitur ad pontem Lucanum, festo die Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, hic imperiali schemate decoratus, ille summi pontificatus singularia habens insignia, junctis agminibus, exsultantibus clero et populo processerunt laureati. Unde post diei festi consummationem, in bona pace divisi ab invicem, dominus imperator ad partes properavit Anconitanas, quo eum imperii cura trahebat, domino papa circa partes Romanas, in montanis urbibus moram faciente.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
